Charter Document - 02183930

Charter Document - 02183930


Charter Number: 02183930
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1117
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Gerardus Engolismensis episcopus et sancte Romane ecclesie legatus presentibus et futuris notum fieri volo quod fratres nostri Guido Lascurrensis episcopus et Cluniacenses monachi pro controversia quam inter se habebant super ecclesiis de Morlanno precepto domini nostri pape Paschalis ante presentiam nostram convenerunt Episcopus siquidem Lascurrensis conquerebatur quod predictas ecclesias Clunienses monachi injuste possidebant econtra monachi ecclesiam Sancte Fidis de Morlanno tricennali possessione sine canonica calumpnia se tenuisse astruebant De nova vero capella per judices a domino papa Paschali datos tempore Trecensis concilii Trecis definitum esse asserebant Quod judicium episcopus factum esse non negabat sed utraque pars diverso modo judicium factum deferebat neutra tamen sufficiens monumentum ipsius judicii pretendebat Monachi tamen litteras de recognitione juditii sui in presentia domini Pape facta sub testimonio Ismeonis Diensis episcopi qui unus ex judicibus fuerat a domino papa Lascurrensi episcopo directas dicebant quarum exemplar in presentia nostra ostendebant in quo continebantur ut facta revestitione de capella Sancti Andree monachi per tres legitimos testes probarent juramento se jure parrochiali locum illum in quo predicta capella fundata erat tricennali possessione tenuisse Sed quia exemplar illud sigillo munitum non erat episcopus Lascurrensis predictas litteras a domino papa predecessori suo directas esse non credebat Nos itaque auditis diligenter utriusque partis rationibus una cum venerabilibus fratribus nostris Roberto Corisiopitensi episcopo Hugone abbate Sancti Eparchii Achardo Engolismensi archidiacono Petro Engolismensi precentore Iterio magistro scholarum Sanctonensi atque pluribus aliis quod ex parte Cluniacensis capituli duo legitimi testes producerentur qui juramento probarent illas litteras quas proferebant esse verum exemplar litterarum domini pape pro predicto negotio Lascurrensi episcopo directarum Quo expleto iterum ex parte Cluniacensis capituli producerentur et tres alii testes qui publicis criminibus reprobari non possent et per juramentum astruerent se vidisse quod monachi Cluniacenses ecclesiam Sancte Fidis de Morlanno per triginta annos et locum in quo nova capella fundata erat absque canonica calumpnia possederant Quod si hujusmodi testes presentare non possent constituimus ut ex parte Cluniacensis capituli cum litteris ejusdem tres persone presentarentur que tricennalem possessionem predicte ecclesie Sancte Fidis et loci in quo nova capella edificata erat jure parrochiali monachos Cluniacenses sine canonica calumpnia habuisse juramento probarent Quibus ita prosecutis monachi Cluniacenses deinde dictas ecclesias cum suis pertinentiis quiete haberent et possiderent Hujus vero juramentis ut ante presentiam nostram prosequerentur in crastina die festivitatis beati Michaelis terminum dedimus Interfuerunt autem huic diffinitive cause Henricus abbas Sancti Johannis Angolismensis Amblardus abbas Sancti Marcelli Radulfus abbas Nobiliacensis Gillelmus prior Sancti Licerii Otgerius prior Sanctimontensis Girbertus prior Morlanensis Guillelmus prior de Monte Alto Bonushomo Adurensis electus Sanctius Lascurrensis archidiaconus et plures alii Et ut hoc nostrum difinitivum judicium firmius et certius permaneat propria manu nostra subscripsimus et auctoritatis nostre sigillo muniri fecimus Et ut utraque pars scriptum haberet precepimus Hoc quoque quod a scriptore oblitum fuerat huic carte subjungi precepimus quod si Cluniacenses fratres a supradictis juramentis deficerent Lascurrensis ecclesia predictas ecclesias deinceps quiete possideret Actum autem Engolisme anno incarnationis Dominice MCXVII indictione X regnante Lodovico rege Francorum Girardus Engolismensis episcopus et sancte Romane ecclesie legatus subscripsit