Charter Document - 02183928

Charter Document - 02183928


Charter Number: 02183928
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1117
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ne oblivione memorie invida superveniente pereant que firma manere volumus apicibus annotamus Ego igitur Symeon presbiter dimitto concedo dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo in manu domni Poncii Cluniacensis abbatis in presencia domni Bernardi prioris et domni Wichardi camerarii et aliorum multorum monachorum pratum quod habebam ad pontem de Aenac quicquid in eodem prato habebam a monachis Sancti Petri et quicquid ab aliis hominibus adquisieram vel labore meo ibidem michi parevieram totum ex integro pro anima mea concedo Testes hujus donationis sunt qui et presentes fuerunt domnus Gauscerannus Matisconensis ecclesie decanus et Bernardus et Humbertus et Gauffredus ejusdem ecclesie archidiaconi et Dalmacius canonicus et Walterius Cabilonensis canonicus et Leotaldus Cluniacensis capellanus Facta Meledi anno ab incarnatione Domini millesimo CXVII presidente sedi Matisconensi domno Berardo regnante Philippo rege Scripsit etiam Eldinus domni abbatis armarius XIII kalendas augusti