Charter Document - 02183927

Charter Document - 02183927


Charter Number: 02183927
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1117
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Dei omnipotentis qui omnia ex nichilo creavit Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Quia presentem vitam sine peccato transire non possumus et ad vitam eternam nisi mundi pervenire nequaquam valemus jubet Dominus Jesus Christus ut peccata nostra elemosinis redimamus et de his que possidemus thesaurum in celo faciamus quo fur non appropriat neque tinea corrumpit Et Paulus apostolus Dum tempus habemus operemur bonum ad omnes et Salomon Redemptio anime divicie sue et in libro Thobi Melius est elemosinam dare quam thesauros auri reponere et Qui facit elemosinam saciabitur vita In qua elemosina non pauperum spolia sed propria Deo fiunt grata quoniam non placet Deo illud munus quod alter letus accipit et alter tristis amittit sed illa est Deo grata elemosina que ex propria exhibetur hereditate vel substantia non que de aliena datur rapina Igitur in Dei nomine ego Fernanz Fernanniz his et talibus doctus exemplis necnon peccatorum meorum multitudine perterritus et uxor mea infanta donna Gelvira filia serenissimi regis Alfonsi non coactus sed spontanea voluntate placuit animo meo et predicte uxori mee ut pro anima mea et anima patris mei Fernandi comitis et anima uxoris mee predicte infante et pro animabus omnium aviorum et parentum meorum facerem cartam vel testamentum sicut et facio Deo et beatis apostolis Petro et Paulo ad monasterium de Cluniaco ubi domnus Poncius abbas esse videtur de hereditate mea propria quam habeo de patre meo et de avibus meis jure hereditario id est quartam partem de monasterio de Ferreries quod est positum in Gallecia in terra de Lemes juxta Pantonem totam quartam meam integram sicut mihi competit inter meos heredes id est casas ecclesias vineas terras populatas et non populatas totamque hereditatem per ubicumque eam invenire potuerint ut fratres de Cluniaco in predicto monasterio de Ferreries commorantes quiete et hereditario jure in perpetuum possideant ut predictorum apostolorum intercessionibus et fratrum de Cluniaco orationibus omnia peccata mea mihi et uxori mee et patri meo et matri mee et omnibus parentibus meis indulgeat omnipotens Dominus Amen Nulli autem volumus fratres qui in Ferreries steterint servire nisi ad Cluniacum sed abbas de Cluniaco ordinet et judicet secundum ordinem suum sicut voluerit et omnes qui post eum futuri sunt abbates in secula seculorum Amen Si quis autem de gente nostra vel extranea aut alius aliquis venire temptaverit et hunc testamentum irrumpere voluerit in primis cum his qui Deum tradiderunt et crucifixerunt in inferno in perpetuum ardeat et pro testamento quod voluit infringere auri libras C persolvat et quod inde auferre voluerit pariat in duplum vel triplum et hoc testamentum plenam et perpetuam habeat firmitatem Factum est autem hoc testamentum era MCLV VIII idus julii regnante Urracca regina cum filio suo Alfonso Bernardo archiepiscopo in Toleto apud Sanctum Jacobum Didago secundo apud Ovetum Pelagio episcopo Petrus episcopus Lucensis Didagus episcopus Auriensis Ego Fernanz Fernandiz et uxor mea infanta Gelvira hoc testamentum fieri rogavimus et manu propria roboravimus Gomez Pelaiz confirmavit Ferrandus Menendiz confirmavit Petrus Oveguis confirmavit Cutz Gonzaviz confirmavit Gonzalvus Assuriz confirmavit Citi testis et Beliti testis sumus et de manus nostras hoc roboravimus coram testes