Charter Document - 02183924

Charter Document - 02183924


Charter Number: 02183924
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1116 - 1117
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentibus et futuris notum fieri volumus quod ego Bernardus vicecomes et Archenbaldus filius meus Deo et beato Petro apostolorum principi et Cluniacensi ecclesie pro salute animarum nostrarum dedimus boscum qui Amanzenas nominatur Hunc autem boscum ita dedimus ut Ventiodorense monasterium ipsum semper quiete et inconcusse in perpetuum habeat atque possideat Boscum si quidem a nobis Cluniacensi ecclesie et Ventiodorensi monasterio datum ex una parte terminat via que extenditur a Pauliaco usque ad Culturas et ex altera parte via que descendit a Culturis usque ad Cooz Quicquid vero intra predictas vias continetur quod ego et filius meus Archenbaldus in dominio habebamus in dominio Cluniacensis ecclesia et Ventiodorense monasterium integre possideant pari quoque tenore concessimus ut quicquid in predicto bosco quilibet fevales de nobis habebant a monachis Ventiodorensibus haberent Quod autem jam dederant vel daturi erant Cluniacensibus fratribus illud totum concessimus et ut Ventiodorenses monachi sine interuptione possiderent auctorizamus quicquid itaque infra prescriptas vias habetur de quocumque manso de quacumque bordaria sit Cluniacensibus fratribus et Ventiodorensi monasterio a nobis donatum esse nullus fidelium dubitet Hec omnia fecimus consilio et assensu domini nostri Eustorgii episcopi Lemovicensis et clericorum suorum apud Tutelense cenobium Postea vero eadem dona fecimus apud Ventiodorum in manu patris nostri domini Poncii venerabilis Cluniacensis abbatis Donationi apud Tutelense cenobium facte interfuerunt Eustorgius Lemovicensis episcopus Ebalus Tutelensis abbas Mauricius Solemniacensis abbas Geraldus Bellilocensis abbas Aimericus archidiaconus de Jovignac Helias archipresbiter de Gimello Ramnulfus de Garaic Philippus prior Ademarus monachus et alii complures tam clerici quam laici Donacioni vero apud Ventiodorum facte in manu domni Poncii abbatis Cluniacensis interfuerunt Amblardus Lemovicensis abbas Philippus prior Ademarus monachus Helias de Gimello Ugo de Lavarzino et multi alii Factum est autem primum donum apud Tutelam anno incarnati Verbi MCXVI indictione VIIII secundum autem donum apud Ventiodorum actum est anno incarnati Verbi MCXVII indictione X domno Pascali papa catholicam ecclesiam gubernante Lodovico rege Francorum regente Leodegario archiepiscopo Bituricensi ecclesie presidente