Charter Document - 02183923

Charter Document - 02183923


Charter Number: 02183923
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1116
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gerardus Engolismensis episcopus et sancte Romane ecclesie legatus Pontio eximio et merito venerabili Cluniacensi abbati et fratribus sibi a Deo commissis eorumque successoribus in perpetuum Ex relatione dilecti filii nostri Philippi Ventiodorensis celle prioris et ex lectione cartarum pro certo cognovimus ipsum cum dilectis fratribus Mauricio Sollemniacensi abbate et capitulo Sollemniacensi sollemniter concordiam fecisse de ecclesia Sancti Martini de Trainniaco et omnibus ad eam pertinentibus et de silva que Amanzenas vocatur vobisque et vestris successoribus jus quod Sollemniacense monasterium in predicta ecclesia atque in silva donatione principum et concessione Lemovicensium episcoporum habebat seu antiquitus habuerat donasse atque in perpetuum concessisse et quia nos apostolice sedis sollicitudinem gerimus et concordiam monasteriorum et religiosorum locorum diligere debemus predictam donationem atque concessionem laudamus atque apostolice sedis auctoritate confirmamus ut deinceps et vos vestrique successores quiete et pacifice perpetuo habeatis atque possideatis Et ut hec nostra concessio seu confirmatio firmior et certior permaneat propria manu nostra subscripsimus et sigillo nostro muniri fecimus Ego Girardus Engolismensis episcopus sancte Romane ecclesie legatus subscripsi Datum Engolisme anno incarnati Verbi MCXVI indictione VIIII regnante Lodovico rege Francorum