Charter Document - 02183922
Charter Number: | 02183922 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1116 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Mauricius abbas Solunniacensis universis sancte ecclesie filiis presentibus scilicet [et] futuris notum fieri volo quod Bernardus vicecomes de Conborn dedit Ventiodorensi monasterio et monachis Cluniacensibus in ipso monasterio Deo servientibus et successoribus eorum quandam silvam que Amanzenas appellatur ut eam quiete et inconcusse perpetuo possiderent et in ipsam silvam ecclesiam seu monasterium edificarent Hoc autem donum fecit ipse Bernardus consilio et assensu domini nostri Eustorgii Lemovicensis episcopi et clericorum suorum me presente qui suscepit donum predicte silve ad opus Ventiodorensis monasterii de manu Bernardi et Philippus prior ejusdem monasterii suscepit illud donum de manu episcopi Et quia predicta silva in parrechiis ecclesiarum Sancti Ilarii de Lascorbas et Sancti Martini de Trainaco et ecclesie de Camberet sita est que sunt de jure monasterii nostri quas etiam Bernardus vicecomes de nobis habet et antecessores sui de nostris habuerunt nos religionis intuitu et reverentia Cluniacensis ecclesie inducti quicquid de jure nostro et ecclesiarum monasterio nostro pertinentium intra fines prenominate silve continebatur totum ex integro Ventiodorensi monasterio et fratribus ibidem Deo servientibus donavimus et ut in perpetuum pacifice et tranquille possiderent et ibi ecclesiam seu monasterium edificarent concessimus Preterea donavimus sepe dicto Ventiodorensi monasterio ecclesiam Sancti Martini de Trainiaco cum omnibus ad eam pertinentibus videlicet decimis primiciis sepulturis et oblationibus et cappellis necnon etiam cum aliis beneficiis et possessionibus ad altare ejusdem ecclesie pertinentibus ut ea de fevalibus adquirant et adquisita auctoritate et concessione nostra et fratrum nostrorum sine intermissione possideant Hec itaque dona consilio venerabilium fratrum nostrorum Petri prioris nostri et prepositi nomine Petri de Cevena et Bernardi prepositi Sancte Crucis et Bernardi prepositi Sancte Fauste de Brivazac et communi consilio aliorum monachorum nostrorum solemniter in capitulo nostro fecimus que suscepit de manu nostre Philippus Ventiodorensis monasterii prior Et ut hec dona fideliter ei et suis successoribus illibata conserventur ego Mauricius abbas et omnes fratres nostri qui in ipso capitulo aderant ipsi Philippo osculum pacis prebuimus Interfuerunt autem huic donacioni atque concessioni Stephanus de Rivo Chaucidos Petrus de Nobiliaco Geraldus [de] Lemovicis Gaufredus de Vijano Guaucelmus de Cevena Bernardus de Brivazac Ugo de Cella Solempniacenses monachi cum Philippo priore presentes adfuerunt Ugo de Lavarzino Johannes capellanus de Petrabuferia Aimericus de Sollempniaco diaconus Petrus Montolis famulus ipsius Philippi Petrus Andree famulus Ugonis de Lavarzino et tota congregatio Solempniacensium fratrum Ut autem hec donatio atque concessio firma semper et illibeata permaneat presentem cartam propria subscriptione subter firmavimus et nostro sigillo muniri fecimus Factum est autem hec carta Solumniaci anno incarnati Verbi millesimo centesimo XVI XV kalendas maii indictione nona tempore domini nostri pape Paschalis regnante Ludovico rege Francorum Ego Mauricius abbas Sollempniacensis propria manu subscripsi Ego Petrus prepositus Sollempniacensis propria manu subscripsi Ego Gaucelmus Sollempniacensis elemosinarius subscripsi Ego Bernardus Sollempniacensis cellerarius subscripsi