Charter Document - 02183920
Charter Number: | 02183920 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1115 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus qualiter Bernardus cognomento Grossus ea que antecessores sui Cluniaco concesserant que etiam ipse domno abbati Hugoni abjuraverat et datis obsidibus firmaverat iterum calumniare cepi et magna inquietatione exagitare in tempore domni Poncii abbatis De quibus controversiis in examinationem Eduensis episcopi domnus abbas P et predictus B se posuerunt Hec talibus judiciis terminata sunt Peagium capere solebat quod domino abbati Hugoni sacramento et datis obsidibus omnino dimiserat illud deinceps cepit a transeuntibus extorquere et mutato nomine conductum vocavit non peagium unde judicatum ei fuit quia neque pro conductu neque pro peagio aliquid per coactionem ulterius capiat et obsidibus securitatem confirmet De Sancto Ypolito dictum est quod omnia illa que domnus abbas Poncius vel homines sui possent racionare avum suum guerpisse vel patrem vel avunculum suum vel seipsum quiete totum dimitteret et quicquid accepit redderet secundum catallum a tempore placiti prioris cum isto domno abbate P habito De occupationibus con dominarum quas dicebat se invenisse per homines suos qui eas pergiraverant quia nescientibus monachis divisio facta fuit pro nichilo habeatur Sed si tricennalem possessionem monstrare possint vel donum factum a predecessoribus suis vel ab ipso eas monachi quiete possideant sin autem iterum terram pergirent et communi consilio discernant De hominibus Wichardi qui per Cluniacum transiebant ad servicium Bernardi pro ea que eis ablata in seditionem commotis dictum est quod de illis hominibus Wichardi qui pacem fecerant cum Cluniensibus per manum camerarii remaneret De aliis vero dies inter Bernardum et monachos capietur et justicia sui cuique daretur De seditione autem facta quia Bernardus se de decoratum dicebat camerarius rectum et honorem ei obtulit et diem nominavit Bernardus super recti oblationem predictam Cluniensium cepit hoc cum domnus abbas qui aberat audiret precepit ut excommunicaretur ille terrore compunctus quod abstulerat reddere firmavit tres mulas dedit et pratum domnus abbas pratum respuit quia vadimonium non legitime recipitur in hac parte Judicatum est ut mule recipiantur pro pretio quod valent et calumpnia que super eas fit solvatur et quod super est de catallo reddatur Quo computato sexcenti et XXXVII solidi fuerunt inventi Bannum Cluniaci infra metas istas consistit Julliacus meta una Sergi Carrella Sancta Maria de Bosco Matisconum Tornut Si a priori placito vel ipse vel aliquis de suis infra has metas aliquid abstulit Cluniaco euntibus vel redeuntibus reddant illud pro catallo et ulterius pacem firment De molendino dictum est si monachi ab heredibus illud se emisse possunt probare elevare vel deicere illud ita ut non noceat possunt Si autem Bernardus aliquid laudavit eis ipsorum erit aliter heredibus justitiam teneant De Bellomonte dictum est quod ea pace qua comes Hugo eis dimisit teneant Quod Bernardus probare poterit comitem Hugonem in villa illa in pace cepisse habeat De Cantulupi vel Sancto Desiderio dictum est ibi nichil accipere debet nisi pugillum candela[b]rum et tres solidos et pro hoc custodiam debet Quod autem probare poterit Hugonem de Brancio in pace monachorum ibi cepisse habeat cetera dimittat De hominibus quos monachi possident et Bernardus clamat ita dictum est illos quos ante prius placitum calumpnia verrat si in placito non retinuit dimittat monachis de aliis justiciam habeat De Gaufrido de Melion dictum est quod poterit probare Hugonem de Brancio in homine illo cepisse habeat si probare non potest C solidos quos cepit reddat et hominem dimittat De Duranno de Cassan[ias] dicit Bernardus quod licet in terra monachorum habitet tamen pro aliis tenoribus quas habet homo in terra ejus et quia homo ille est de dominio ejus ab antecessoribus suis habet in eo captionem de hoc dictum est quod poterit probare antecessores cepisse in terra illa ubi stat homo teneat quod super est dimittat et quadraginta solidos quos cepit reddat Judicium factum est quod quidquid a priori placito Bernardus abstulit sine racione reddat catallum De Paredo dictum est quod licet Savericus illic moraretur nichil inde deberet rapere et quicquid cepisset pro catallo redderet De Carbonella ubi homines sui aliqua ceperant dixit se habere garandum dictum est quod si garandum rectum de captione posset habere maneret sin autem catallum redderet De muliere Hulgot dicit Altaldus quod Landricus dedit eam et homines Bernardi nominat qui hec sciunt illi negant dictum est quod si in carta possunt testes illi inveniri maneat sin autem probetur carta vera et datio mulieris per quoslibet testes