Charter Document - 02183919

Charter Document - 02183919


Charter Number: 02183919
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1115
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Frater P[oncius] Cluniacensis abbas tam presentibus quam futuris Princeps nobilis Geraldus pro amore Dei destructo castello suo voluit fieri monasterium in proprio alodio suo Seleden donans illud in manu nostra Deo et Beato Petro Cluniacensi ideo scilicet ut sanctimoniales nostras illuc transferri mandaremus antea enim manebant Boliswilere Donatio autem ista facta est nobis presente Bertolfo duce et advocato loci Bertolfo comite et Adelberto de Stouf et legato episcopi Basiliensis domni Roudolfi Siginando Grandivalensi preposito et ceteris venerabilibus plurimis Statuimus autem ut monasterium Seleden neque Celle neque alicui unquam monasterio subjaceat nisi tantum Cluniaco Interdicimus vero ut in predictarum monasterio sanctimonalium nulla umquam femina recipiatur nisi per abbatem Cluniacensem precipiatur Decrevimus quoque ut omnes possessiones que pro susceptione seu sustentatione sanctimonalium fratribus de Cella aliquando donate sunt qui earum curam multo tempore gesserunt sanctimoniales ex integro ut proprias sibi recipiant Diffinivimus etiam quatenus quecumque monachi de Cella de suis propriis possessionibus ad sustentationem sanctimonialium caritative contulerunt ex integro recipiant Illas vero possessiones quas specialiter pro monialibus quibusdam videlicet Gisela Sigeburg Mathilt Liugard Mathilt pro victu et vestitu earum monachi de Cella distribuerunt unaquaque earum moriente statim recipiant Actum anno incarnati Verbi MCXV Romanorum imperatore augusto Henrico V