Charter Document - 02183917

Charter Document - 02183917


Charter Number: 02183917
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1115
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quod presentibus intimamus posteriorum memorie presenti pagina suggestum esse volumus Manassem videlicet filium Hugonis de Plagaiotri decimam de Turrim super Maternam quam a progenitoribus suis iure heredis consequebatur sancto Petro Cluniacensis Monasterij contulisse et laudante Guidesmodi matre sua ob recordationem peccatorum suorum eam perpetualiter tenendam illi concessisse Quibus de medio factis cum super decimam calumniari possent Adelaidis vxor Dudonis et filij eius Ioannes et Eustachius utpote quibus iure hereditario proveniebat prompto tamen animo eam donatam approbaverunt et propriis manibus illam sancto Cluniensi Monasterio contradiderunt Ego igitur Rodulphus non meis meritis sed propitia divinitate Remensis Ecclesie licet non idoneus minister ne donatio ista aliquatenus oblivionis crimen occurreret testibus idoneis eam approbari volui et imaginis nostre impressione roborari S Hugonis Comitis Campanie S Andree Comitis S Ioannis Vicedomini S Ioanis Vicecomitis et Eustachij fratris eiusdem S Adelaydis matris eius S Abonis et Clarembaldi fratris eiusdem S Gualteri Hairardi et Ysebardi fratris eiusdem S Guarneri de Manso et Guarini Fulredi S Letterini de Dommone S Mauricij Prepositi et Bonardi socij eiusdem Anno incarnati Verbi MCXV Indictione quinta Regnante Ludouico Rege Franconum anno VIII Archiepiscopatus autem domni Rodulphi anno VIII Fulchradus Cancellarius recognovit scripsit et subscripsit