Charter Document - 02183916

Charter Document - 02183916


Charter Number: 02183916
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1115
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Sanctæ et individuæ Trinitatis Patris et filii et spiritus Sancti Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris quod ego Fridericus cognoscens Deum largitorem bonorum omnium cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter volens honorem mihi ab illo concreditum sic disponere ut in eo æterni regni lucrum mercari valeam ecclesiam Altkirchensem in quantum ad me pertinet religionis et monasticæ disciplinæ institutione reformari procuravi Idcirco sub sanctæ recordationis patre Cluniacensis congregationis B Hugone per internuntios verbis et deprecationibus nostris ejusdem congregationis ab eodem patre in supradicta ecclesia monachos ad habitandum suscepimus Post decessum vero ejus cum successor illius venerabilis Pontius abbas ad partes nostras ad eumdem locum causa visitationis advenisset prænominatam ecclesiam Allkirchensem præsenti scripto eidem abbati successoribusque ejus et Cluniacensi monasterio in subjectionem et in obedientiam et ordinationem in perpetuum firmavimus ita tamen ut si adeo locus creverit quod congregatio Monachorum secundum normam Cluniacensis claustri ibidem ordo teneatur abbas ibi institutione et dispositione Cluniacensis abbatis si utilitas hoc exegerit præponatur Testes hujus nostræ actionis sunt Rembaldus presbyter Azo presbyter Fridericus advocatus Azo canonicus Basiliensis Vernerus clericus Rembaldus advocatus ejusdem loci Rembaldus miles Actum est hoc anno dominicæ incarnationis MCXV præsidente in sede apostolica Paschale ii Rudolpho autem episcopo Basiliensi laudante et confirmante Henrico v Imperatore Scripta per manus Alberti Trevirensis xix Kalendas Januarii feria tertia Luna xxiv