Charter Document - 02183915

Charter Document - 02183915


Charter Number: 02183915
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1115
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Apud veteres talis mos fuisse dinoscitur ut rerum gestarum noticiam posteritati future recolendam litteris seu schedulis exaratam reservarent ne quod eis certum aut cognitum habebatur posteris incertum aut incognitum stare videretur Quamobrem nosse volumus omnes qui in hoc monasterio Beate Marie semper virginis de Moyriaco scilicet nunc et in posterum futuri sunt monachi quod bone memorie domnus Willelmus Arnaldi de Moyriaco lene Christi jugum ferre cupiens atque se totum regularibus disciplinis sub monastico habitu coaptans hoc monasterium in suo proprio alodio beate Marie primitus devotus fundavit et plurimas possessiones que proprio jure tam in vineis quam in terris cultis atque incultis sibi eveniebant jure ei hereditario delegavit De hereditate vero filiorum suorum hoc in opus monasterii Moyriacensis retinuit ut nulli unquam aliquid de hereditate ipsa venderetur aut in pignus daretur nisi monachis si ipsi retinere voluerint Similiter ne monachis alterius monasterii daretur nisi quantum in vita sua ipse dederat cum anathematis interdictione prohibuit Desiderans etiam quatinus excellentiori deserviret religioni decrevit ut hic locus sancti cenobii Cluniensis potestati ac religioni perpetuo subjaceret In quo videlicet monasterio Cluniense obtulit Deo et sancto Petro apostolo domnum Petrum filium suum ut secularem relinquens celestem assumeret militiam Qui apud Cluniacum regulari disciplina non mediocriter imbutus huic monasterio prelatus et prior effectus ampliavit eum quantis potuit muneribus tornavit eum supellectilibus preciosis locupletavit tabula altare argentea turibulis argenteis calicibus ac variis ornatibus sed ut omittam cetera usque pene ad exitum vite utilitatibus hujus loci et ut in religionis stabilitate persisteret fideliter insudavit Denique quidam qui de ejus prosapia exortus est Raimundus Bernardi cognominatus de Durfort filius scilicet sororis domni Petri violentias atque multas injurias contra nos et contra locum nostrum in petendo partem in terra nostra fecit Postea vero vulneratus Alairiaco jacens penitentia ductus omnia que Willelmus Arnaldi vel ipse Petrus Moyriaco dederat Deo et beate Marie reliquit in manu ipsius domni Petri et domni Unaldi abbatis et Andree monachi vidente et audiente Petro vicecomite Gavarritano et Arnaldo Rotgerii fratre ejus et multis aliis Sed sanus factus hoc donum non diu tenuit quia medietatem de terra que Fangosa vocatur sibi retinuit Iterum quoque apud Seram letali vulnere in capite percussus et apud civitatem Lactoranam deportatus domnum Petrum avunculum suum convocans ut eum absolveret rogavit et ut pro anima ejus Dominum deprecaretur omnia que ante tulerat beate Marie dimisit in perpetuum presente vicecomite Viviano et Raimundo de Prada cum multis aliis Ante hoc vero placitum post mortem Willelmi Arnaldi patris ipsius domni Petri prioris soror ejus Arsendis nomine Passercula cognominata et Willelmus Bernardi de Narces maritus ejus cum ipso discordantes plurima que supradictus pater beate Marie dederat sibi vindicantes cetera que tenere non poterant igni ferroque vastantes quorum infestationem data quadam porcione terre cum consilio domni Arnaldi de Bovilla qui quondam Aginensis episcopus fuerat domnus Petrus sapienter mitigavit Dedit enim eis medietatem villarum Sancte Columbe et aliam de Loniaco excepto quod ecclesias vel res ecclesiasticas et salvationem et vineam que prope est quam ipse edificaverat retinuit Insuper dedit eis VI denariadas vinee in villa que vocatur Albars tali tenore ut hanc vineam in vita sua tenerent et post mortem illorum Sancte Marie redderetur Veniens itaque supradicta Arsendis cum viro suo Wilelmo et filiis Arnaldo et Bernardo apud Moyriacum in altare Dei genitricis Marie super vivificum corpus sanctamque crucem jurantes firmaverunt ut in perpetuum sine querela possideretur a monachis omne quod Willelmus Arnaldi vel ipse Petrus dederant exceptis villarum medietatibus et vinea in vita eorum quam supra denotavimus Terram quoque illam que juxta ecclesiam est de Albars in jus monasterii dederunt una cum filio suo Bernardo quem obtulerunt Deo et beate Marie ut monachus efficeretur Visores fuerunt domnus Petrus prior et Anna mater ejus et Arsendis soror ejus cum viro suo Willelmo Bernardi et filiis Arnaldo et Bernardo monacho A[] G[] et G[] monachus Johannes et Fredulfus pueri monachi G[] Etius A[] et alii quam plures At vero Petrus vicecomes Gavarritanus hujus qui modo superest pater quia erat consanguineus domni Petri prioris cepit terras nostras calumniari et inquietare jura honoris nostri qui etiam quadam a domno Petro priore terre accepta portiuncula videlicet medietatem de parrochia que vocatur Esquirs in fevum excepto ecclesiam et res ecclesiasticas ut faceret ei tenere omnem aliam terram et ut super altare sicut alii fecerunt firmaret quod et fecit videntibus domno Symone Agynensium episcopo et domno Esquitilio Moisiacensium abbate cum aliis pluribus Sed postea mentitus est quia ea que Raimundus Bernardi abstulerat monasterio ipse similiter tollere presumpsit Mortuo autem eo uxori ejus et Petro filio dedit Petrus prior ducentos solidos et firmaverunt ei Fangosa et omnem aliam terram Sed et illam culturam quam pater istius Petri emerat a quodam nostro rustico Arnal Fornet XXI solidis Aginensium tunc mater cum filio dimiserunt in manu ipsius Petri prioris ac domni Hugonis abbatis vidente G[] Vuillelmi Donato vicario nostro cum multis aliis Sed non post multum tempus cum Petrus iste Petri vicecomitis filius patris in vicecomitatu potestatem indeptus fuisset cepit inmaniter contra nos et contra omnes terras quas habemus ultra et citra flumen Gorcii sevire rusticos depredari et ad ultimum totam illam terram que vocatur Fresonia sibi vindicare presumpsit Quid crudelius est Ipsum priorem capi et sub capture custodia teneri jubere inreverenter ausus est Sed consilio domni Gausberti [Aginnensis] episcopi acceptis a priore CC solidis firmavit ei secundo omnem terram Beate Marie vidente ipso episcopo et Petro de Monte Calvo ubi hoc factum est Willelmo de Gualardo et Monteto priore Alayriaci et G[] Lagania cum multis Iterum quoque veteribus malis nova adiciens Petrus vicecomes bannum suum in omni terra de Fangosa misit sublatis inde plus quam quinquaginta modios annone et per tres annos in heremum redacta est Qui etiam burgum et omnem parrochiam Moyriaci cum honore sibi pertinente usurpare non timuit Tantas igitur ac tales a Petro vicecomite sustinuit domnus Petrus prior persecutionum molestias ut quasi in exilio positus longa quereret latibula immanissimam ejus volens declinare persecutionem Denique metuens ne hujus ecclesie thesauros violenter raperet transmisit eos Cluniaco argentum scilicet de tabula calices et turibula et alia que huic loco hortatui essent vasa argentea Sed domnus Pontius Cluniensium abba previdens quieti hujus monasterii omne illud argentum ad nos remisit precipiens ut Petro vicecomiti daretur si in manu domni Gausberti Agi[n]ensis episcopi et domni Monteti prioris Alayriaci domnique Helie sacriste Moysiaci ac domni G[] de Balagerio aliorumque hujus terre prudentissimorum virorum et etiam super altare Sancte Marie juraret fidem pleviret ipse et uxor sua nomine Guiscarda et fratres sui predictam terram donare derelinquere Deo et Sancto Petro Cluniaci et Sancte Marie de Moiriaco tali pacto talique convenientia ut in tota terra que ad jus Sancte Marie pertinere videtur nunquam in perpetuum ipse vel aliqui de parentella sua aliquid tollerent raperent vel aliquam violentiam facerent Que convenientia hoc modo facta est Posita veneranda cruce et reverendo corpore Christi super altare Beate Marie semper virginis una cum plurimorum sanctorum reliquiis ego Petrus vicecomes cum uxore mea Guiscarda dono Deo et Sancto Petro Cluniaci et sancte Marie matri Christi et huic monasterio Moiriaci et monachis qui modo sunt hic et qui in eternum in hoc loco Deo sunt servituri omnem terram illam quam hucusque huic loco calumniam et auferebam et per fidem meam plivisco super has sanctas reliquias et super altare Sancte Marie et super crucem et venerabile corpus Christi ut in tota ista terra quam superius donavi huic loco et dereliqui nichil mali ultra faciam non tollam aliquid violenter aut voluntarie nec tollere faciam nec aliqui qui post me de mea progenie nascituri sunt Ut autem ista convenientia semper integra teneatur ego et uxor mea facimus signum propriis in charta manibus et damus partem corrigie servanda posterius in testimonium veritatis Accepi quoque propter hoc a domno Petro priore et a domno G[] de Balager LX et VI marchas argenti inter quas duo turibula et duo calices duo quoque candelabra argentea erant et totum argentum tabule altaris Beate Marie precium videlicet duo milia et ducentorum solidorum Aginensis monete Quicunque violaverit aut infregerit istam convenientiam partem accipiat cum Satan Amen amen amen Quod militibus A[] et P[] de Moirac dedi absolute reddam huic loco et fratribus meis R[] et A[] sicut ego feci firmare super altare faciam Visores fuerunt G[ausbertus] episcopus P prior Moiriaci et M prior Alairiaci K[] prior Sancti Genesii G de Balager B de Narces G monachus P de Golengs P de Albino P de Moirac pueri et ceteri monachi Milites vero Willelmus de Galard Montesin de Golengs P de Monte Calvo R et G de Auliniaco Willelmus Amaneu de Segoniaco Bernucia de Marciola cum aliis multis Bruno et Ingrosus de Alairiaco Calvus de Calda Costa Martinus de Moirac et Willelmus filius ejus Willelmus de Castilio qui argentum ad altare reddere monachis debuit sed quia reddere contempsit octingentos et postea duo milia solidorum coactus dedit qui simul juncti quinque milia faciunt Facta autem hec convenientia die dominica VI idus augusti luna XIIII concurrentes IIII epacta XXIII anno ab incarnatione Domini MCXV indictione VIIII regnante Ludovico Francorum rege Romane ecclesie domno Paschasio papa II pontificatum tenente et in Aginensi Gauberto quo presente hoc totum factum est in Guasconia Wilelmo Aquitanorum duce principatum tenente Amen