Charter Document - 02183912
| Charter Number: | 02183912 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1114 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - MS. Latin 5458 (f63) TELMA - Chartae Galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilectissimo filio Pontio Cluniacensium Abbati salutem et Apostolicam benedictionem Cum differentiam donationum que per Dei gratiam fidelibus dantur enumeraret Apostolus subjunxit dicens Dilectio sine simulatione Odientes malum adherentes bono caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem prevenientes Hanc sine simulatione dilectionem fili charissime circa personam tuam per Dei gratiam conservantes et fratrum quibus Deo disponente prelatus es charitatem diligentes honoris te privilegio prevenire decrevimus Odientes siquidem malum bono vos adherere gaudemus Deum quippe in vobis diligimus a quo bonum omne procedit Monet enim Psalmista dicens qui diligitis Dominum odite malum Igitur concessionem predecessoris nostri felicis memorie Urbani secundi quam predecessori tuo venerabilis memorie Hugoni Abbati contulit super Mitre Dalmatice chirothecarum et Sandaliorum usu in octo precipuis festivitatibus obtinendo nos tam tibi quam successoribus tuis confirmamus Preterea tibi eorundem insignium usum personaliter singulis festis concedimus quibus hymnus Angelicus a vobis inter Missarum solemnia decantatur Ad exprimendam etiam sine simulatione dilectionem et honoris preventionem Dalmaticam qua nos indui solebamus tue dilectioni donavimus ut nostre dilectionis memor et malum semper odisse et bono indesinenter adherere et fratres tibi commissos studeas semper in Domino diligere et ad Conventum Dominice Congregationis in id ipsum efficacius incitare Datum Anagnie per manum Joannis Sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis vii Idus Novembris Indictione viii
