Charter Document - 02183907
Charter Number: | 02183907 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1113 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Ioannes Dei gratia Aurelianensium humilis Episcopus notum esse volo cunctis fidelibus sancte Dei Ecclesie tam presentibus quam futuris quia pro redemptione anime mee animarumque Aurelianensium Episcoporum preteritorum et futurorum do et concedo Ecclesie S Petri Pitueris et in eadem Ecclesia Monachis commorantibus modo vel successuris quicquid ex feodo S Crucis et nostro obtinent seu quicquid dono vel emptione adepti sunt et sunt adepturi quietum omni inquietatione remota habendum et possidendum iure perpetuo concedimus Quod ne valeat obliuione deleri scripto commendauimus Et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate firmauimus sub eodem anno quo Rex Preceptum suum firmauit Ioannes quoque Aurelianensis Episcopus hec que hic notata sunt concessit Huius rei testes subscribuntur Stephanus Decanus Scuinus Cantor Oddo Archidiaconus Maudunensis Archambaudus Subdecanus Actum est istud anno ab Incarnatione Domini MCIII Episcopatus Ioannis Aurelianensis Episcopi anno XVII