Charter Document - 02183906
Charter Number: | 02183906 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1113 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
P[etrus] Gallecie comes una cum fratre meo obtimate R necnon et sororibus meis videlicet sanctimonialis Munina atque Visclavara ceterisque heredibus venerabili patri nostro P[ontio] Cluniacensium abbati ejusque successoribus in perpetuum Post reconciliationem que facta est per sanguinem Jesu Christi inter creaturam et creatorem cum regnum celorum vim patiatur et violenti diripiant illud dignum profecto est ut ei juxta intellectum evangelice veritatis violentiam inferamus et totis viribus ad illud per Dei gratiam veniamus Sed quia tutum iter ad regnum celorum habere non possumus nisi preveniente gratia ex meritis virtutum scalam fecerimus per quam gradatim ascendamus opportet nos ad scalam componendam virtutum virgas et gradus colligere justa hoc quod David propheta concinens ait Ambulabunt de virtute in virtutem et videbitur Deus Deorum in Sion et in alio loco Deus in gradibus ejus dinoscetur cum suscipiet eum Et licet virge cum gradibus prout decet conexe habeantur nisi nobis trahentium manus ad subeundum porrigantur vigilanti cura pensandum est ne forte in ascensu defectum patiamur Ea propter inter cetera et supernorum civium patrocinia placare per gratiam largitatis festinemus et pauperibus Christi per ministeria caritatis queque necessaria subministremus Unde nos supradicti conmuni fraternitatis consilio et auctoritate episcoporum scilicet Sancti Jacobi domni Didaci et Minduniensis domni Munionis hanc seriem testamenti devote scribimus tibi reverentissimo patri nostro P in honore beatorum Petri et Pauli de quodam monasterio Sancti Martini quod in diocesi Minduniensis ecclesie situm esse cognoscitur juxta flumen Juvie in territorio Trasanguis cum omnibus adjunctionibus suis Tali siquidem conditione potestati vestre prefatum monasterium ad presens tradimus ut non vendatur nec commutetur nec alii vestre obedientie nisi Cluniaco subiciatur ita ut unus ex senioribus in gremio sanctitatis vestre enutritus et in divina pagina doctus ibi prior habeatur Alius nanque sequens ordo ex obedientiis vestris ei prout melius noveritis adibeatur Si forte vero [quod absit] a predicto monasterio aliqua interveniente occasione illi seniores ultro discedere voluerint ita quod reverti dedignentur ab ejusdem monasterii jure nullatenus alieni habeamur sed sicut quiete tradimus quiete recipiamus Aliud etiam in calce hujus pagine adicimus quod nullo modo silentio pretereundum esse videmus videlicet ut causa benefaciendi ibi reverentiam habeamus Si qua sane aliqua persona sive propinqua sive extranea qualiscunque sit contra hanc paginam testamenti temere venire temptaverit a liminibus sancte ecclesie separetur et quod in calumnia posuerit in duplo vel triplo conponat Nos superius memorati in hac serie scripture manus nostras era MCLI et quod XVIIII kalendas januarias Bernardus archiepiscopus Toletanus confirmat Didacus Conpostolane ecclesie episcopus confirmat Munio Minduniensis ecclesie indignus vicarius confirmat Petrus prior Sancti Jacobi confirmat Petrus Anajaci thesaurarius Sancti Jacobi confirmat Asias Muniz magister scolarum confirmat Froyla Vimaraci confirmat Menendo Vimaraic confirmat Menendo Solinizi confirmat Comes Gugies testis Comes Munio Pelagis testis Comes Rudericus Veilazi testis Didacus qui notuit Didacus ecclesie beati Jacobi divino nutu sedis episcopus hoc scriptum confirmat anno sui presulatus XII