Charter Document - 02183904
Charter Number: | 02183904 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1112 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Stephanus Dei gratia Eduensis episcopus universis diocesis nostre archidiaconis archipresbiteris atque presbiteris salutem Quoniam predecessores nostri speciali et precipua dilectione erga Cluniacensem ecclesiam devoti semper extiterunt dignum duximus et nos vestigiis eorum inherentes prefate ecclesie abbatem et conventum propensius amare et omnia que juris eorum sunt ab iniquorum infestatione quantum poterimus deffensare Proinde dilectioni vestre mandando precipimus et precipiendo mandamus ut si quando predictus domnus abbas Cluniensis vel quispiam de prioribus ejus seu de monachis ubilibet manentibus in conspectu vestro clamorem fecerit aut deposuerit querelam non aliter quam si vestrum esset negotium partes eorum viriliter adjuvetis et omnem justiciam super malefactores illos pro eis faciatis Quicumque autem preceptum illud in irritum duxerit noverit pro certo quia in eum graviter actore Deo vindicabimus