Charter Document - 02183903
Charter Number: | 02183903 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1112 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod ego Ioannes gratia Dei Taruanensis Episcopus pro amore Dei et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Ecclesiam de Freueuz ex integro dedi Monasterio sancti Martini de Campis in manu scilicet domni Pontii Cluniacensis Abbatis presentibus quibusdam suis Monachis quibusdam etiam Clericis nostris salua subiectione et obedientia quam predicta Ecclesia debet mihi et Ecclesie Taruanensi salvis quoque reditibus consuetudinariis Hoc autem feci rogatu Eustachij Comitis Bolonie et Marie uxoris eius [] Factum publice apud sanctum Michaelem de Wasto anno Dominice Incarn MCXII regnante Ludouico Rege Francorum