Charter Document - 02183896
Charter Number: | 02183896 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1116 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal, Feast, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini Notum sit amantibus veritatem et pacem quod ego Bernardus cognomento Grossus filius Landrici Grossi qui et ipse filius fuit Bernardi Grossi de Ousiella unum boscum a patre et avo et proavo meum senioribus nostris de Cluniaco dono Pontio abbati et monachis eorumque successoribus in perpetuum sic communem facio Quidquid de lignis vivis et mortuis necessarium eis est ad omnem focum in cunctis officinis monasterii omni tempore sicut major murus monasterium et officinas claudit totum habeant sicut voluerint de bosco meo illo qui istos habet terminos ab oriente villam quam B[r]eias vocant ab occidente fluvium qui vocatur Gradona a septentrione boscum de Casellis Cluniacensium seniorum a meridie boscum de Curte Humberti Cabilonensium monachorum Sancti Petri In hoc igitur bosco excursum habeant cunctis diebus famuli et asini Cluniacensium seniorum ad omne focum sicut dictum est nisi ad rogum illum qui fit ad faciendum calcem seu ad coquendas lateres vel ad faciendos carbones in usus fabrorum Istud donum feci ego Bernardus cum laudamento fidelium meorum pro anima patris mei et mea et antecessorum meorum et propter hoc a senioribus Cluniacensibus gratanter suscepi et habui mille solidos et equum unum et juravi eis manu mea dextera super sacrum altare et sanctas reliquias quod nunquam faciam eis torturam de conventione ista quod pactum hujusmodi nunquam eis effringam Quod si aliquo modo unquam effregero infra dies quatuordecim per caput habendi emendatum habeam Si quisquam de meis hominibus effregerit aut aliquis homo quem ego in jus ducere possim postquam domnus abbas Cluniacensis iste qui nunc est vel qui post eum futurus est seu prior seu camerarius vel etiam decanus me super hoc convenerit si non infra dies XIIII per captum habendi emendatum habuero jam tunc intra Cluniacum me ipsum in custodiam adducam nullatenus exinde exiturus nullo ingenio educendus nisi per absolutionem abbatis aut alicujus de tribus supranominatis personis ita dumtaxat ut eadem conventione pactum hoc inantea teneatur Si ita ego Bernardus non fecero postea domnus abbas Cluniacensis iste qui nunc est vel qui post eum futurus est seu prior seu camerarius vel etiam decanus obsides meos hac de causa mecum obligatos super hoc ad rationem miserit nisi infra XIIII dies per caput emendatum fuerit jam tunc ipsi obsides omni occasione remota intra Cluniacum se ipsos in custodiam reducent nullatenus inde egressuri nullo ingenio educendi nisi per absolutionem abbatis aut alicujus de tribus supranominatis personis ita dumtaxat ut eadem conventione pactum et sacramentum inantea teneatur Dati autem obsides sunt ii Humbertus Ungrus Ilius de Craio Petrus Ruils Artaldus de Buxeria Achardus de Maceaco Quale autem sacramentum in causa ista juravi ego Bernardus tale peromnia et frater meus Landricus et de altero fratre meo Widone puero promisi abbati et senioribus quod conventionem istam et sacramentum facerem laudare peromnia si unquam me vivente rediret Tunc enim in Flandria morabatur Qui si forte laudare id cunctaretur ego et frater meus Landricus partes nostras de bosco illo donavimus Sancto Petro ad Cluniacum donec et ipse Wido ad plenum laudavisset Cum domno abbate Pontio in ejus manu factum est affuerunt de senioribus ii Bernardus camerarius Odo Arpinus Jarento camerarius domni abbatis Stephanus decanus et Dalmacius frater ejus Artaldus de Lordono Ananias Hugo Verliacus qui et rogatus cartam hanc scripsit et Johannes sacrista famulus Cluniacensium seniorum interfuit et alii multi S J De sorore autem sua que nundum maritum duxerat sub hoc eodem sacramento promiserunt ut tempore quo nupserit eam et maritidum suum convenientem istam et sacramentum peromnia pariter laudare facerent Factum apud Cluniacum in mense augusto anno Dominice incarnationis millesimo CX sub domino Paschali papa II regnante Ludowico rege Francorum ordinationis domni Pontii Cluniacensis abbatis anno II Anno quoque Dominice incarnationis millesimo CXVI ordinationis vero ejusdem domni Poncii abbatis VIII vigilia Sancti Johannis Baptiste que est VIIII kalendas julii venit idem Bernardus Grossus ab Hierosolimis tunc reversus ante presentiam ipsius venerabilis abbatis et fratres sui Landricus et Wido donumque quod antea fecerant per hanc eandem cartam renovantes in manu domni abbatis confirmaverunt et sacramento corroboraverunt S F Precium vero idem II fratres juvenes talem habuerunt Landricus mulam unam Wido equum unum Testes sunt hii Bernardus prior avunculus eorum Jarento sacrista Humbertus decanus Petrus miles Ruillus Artaldus de Buxeria