Charter Document - 02183894

Charter Document - 02183894


Charter Number: 02183894
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilectissimo patri cum jucunditate animi semper recolendo domno Pontio abbati frater Gilo latibulo dignior quam vocabulo filios cum ipso et per ipsum mellea paradisi dulcedine satiari Quoniam celsitudinis vestre reverentia de viro ineffabili me quoque fari commonuit elegi plus apparere presumtor temerarius quam vestre voluntati contrarius Et quidem tanti lucernam luminis aureo sustollendum candelabro super arundineum et fragile vehiculum attollens videor deprimere dum levare cupio utque trahunt oculos radiantia lumina solis ita nimio sui splendore nostre mentis hebetudinem tanti patris gesta reverberant Ceterum ut mendicatis tinnulis ne utar sermonibus Si vox infragilis pectus mihi firmius esset Pluraque cum linguis pluribus ora forent Non tamen idcirco complecterer omnia verbis Materia vires exsuperante meas Invida me spatio natura coercuit arto Ingenio vires exiguasque dedit Cui vero bona voluntas pro facto sepe reputatur si non est unde comparetur gratia venia saltem non negabitur hinc est quod vidua que duo misit era in gazophylacium Cresi divitiis preferatur qui sinceram devotionem obtulisse creditur divitiis ditiorem Oportebat sane non in sapientia verbi sanctum efferre qui suorum luce meritorum satis coruscat Sed licet mensis regalibus nectareus liquor patulis distribuatur phialis tamen et angustis cyathis interdum propinatur Dignum profecto fuit ut vita illius Rome particulatim scriberetur qui dum vixit Romanorum principum Petri dico et Pauli maximus cultor exstitisse cognoscitur Si hoc modo culpam evasero vestre dignationi deputabitur quam dedistis animos ut inciperem et congruum rebus ordinem prefixistis Denique jussionem vestram tanta comitatur efficacia quod quidquid injungitis non gravat licet arduum sit in natura Verum difficile reperi quod mea magis fecere delicta mundo me redditum qui duram Pharaonis servitutem ab dicaveram Nunc primum novi jam in terris celestis regni habitaculum O si liceret ulterius cetibus sanctorum associari pedibus vestris prorumperem ne a consortio beatorum obsessum omni crimine caput excluderetur Ego saucius peccatis et spoliatus virtutibus languentium medicos animarum adieram et iterum latronibus expositus plagis recrudescentibus compellor exclamare Putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee Ego morbida ovis procul a stabulis aberrans nisi me pius pastor reducat cito deficiam et in ipso conamine vestigia consident assurgentis Ego prodigus ille substantiam patris perdidi dum quod Cluniacus docuit Rome servare non potui Ego ne cum multis perirem Loth egredientem ad montana sequi proposueram sed retro respiciens versus in statuam semitas justorum non observavi Superest ut magnitudinis vestre clementia me regredi ab Urbe precipiat qui progredi non possum et oratu fratrum me Sancti Spiritus aura provehat ad portum optatum