Charter Document - 02183893

Charter Document - 02183893


Charter Number: 02183893
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Paschalis episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Pontio abbati seu monachis Cluniacensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem Confrater noster Berardus Matisconensis episcopus partim rogatu nostro partim probitate sua erga predecessorem tuum venerabilem Hugonem abbatem benigne se habuit et cum Hierusalem iturus discessit omnia inter vos et ipsum quiete ac pacifice habebantur Ceterum post discessum ejus non parum jus Matisconensis Ecclesie perturbastis quia quod hactenus factum non est in monasterio vestro chrisma consecrari fecistis Hoc enim per episcopi personam exhibetur Ecclesie Rogamus ergo dilectionem vestram ita hoc plena charitate corrigere ita etiam in ceteris circa eum vos habere ut inter vos preterite pacis vinculum arctius restringatur Ipse enim plenius vos diligit et a vobis plenius diligendus Quamobrem precipimus ne talia ulterius fiant Non enim immemores sumus quanto studio quantaque instantia sategerimus ut firma inter vos et stabilis concordia permaneret Quod idcirco firmum servari volumus et precipimus ne detrimentum ulterius Ecclesia patiatur Orantes vos pro nobis misericordia divina custodiat