Charter Document - 02183886

Charter Document - 02183886


Charter Number: 02183886
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1110
Date type: Internal, A.D., Abbot-Prior
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Dei nomine Ego Hugo de Lisiniano villam de Sancto Gelasio que juris mei est et boscum et terras et quicquid ibi habebam sive in meo dominio sive in casamento excepto casamento Petri de Torceaco et Willelmi de Turre totum ex integro dono Deo et sancto Petro ad locum Cluniacum pro remedio anime mee laudantibus filiis meis Hugone Bruno atque Rogone Hanc donationem ego ipse feci per presentem cartam in manu domni Pontii Cluniacensis abbatis Factum est hoc apud Lisinianum in capitulo monachorum coram multis testibus De quibus hi sunt vel primi vel nominati Hugo Brunus filius meus Pontius de Torceaco et Geraldus filius ejus Johannes cognomento Comes prepositus meus Linisinus Petrus Rutinus Callo clericus cognomento Lombardus De monachis domnus Marcus abbas Novi Monasterii Pictavensis Bernardus Cluniacensis camerarius Jarento Odo Arpinus Albertus Teutonicus Hugo et alii multi Post hanc donationem paucis interjectis diebus ego ipse Hugo prefato abbati Cluniacensi consobrino meo occurri in villa de qua agitur Sancti Gelasii Ibi tunc nos duo singuli singulos lapides posuimus in fundamentum nove ecclesie construende Et tunc ad donationem meam addidi unum molendinare super fluvium Sar ut monachi de Sancto Gelasio immo de Cluniaco construant ibi molendinum sibi vel vivarium vel quicquid voluerint decimas quoque canabi et lini de Frontenaco Que omnia cum supradicta villa ab hodie et deinceps in perpetuum ad Cluniacum pertineant jure firmitatis et pacis et hii testes sunt Hugo Brunus filius meus qui et ipse laudavit cartamque hanc manu sua firmavit sicut et ego mea manu Graufredus Berlaus Hugo de Frontena cognomento Grossulus et prescripti monachi et alii multi Factum publice apud Lisinianum et apud Sanctum Gelasium anno Dominice incarnationis MCVIIII mense februario sub domno papa Paschali II regnante Ludowico rege Francorum ordinationis domni Pontii abbatis Cluniacensis anno I Albertus Teutonicus rogatus scripsit S Hugonis de Lisinia[no] qui donationem hanc fecit et per cartam istam firmavit S Hugonis Bruni filii ejus qui similiter fecit et firmavit S Rogonis filii ejus