Charter Document - 02183884

Charter Document - 02183884


Charter Number: 02183884
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1110 - 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit universis nostre congregationis tribus quod domnus Alo confrater noster et memorie Regis Hildefonti Cancellarius pro suorum remissione peccatorum comparavit in sancto Ypolito quasdam possessiones bonas vineam scilicet Umberti Ungri alteramque illi contiguam que fuit Vvalteri de sancto Ypolito et duas contaminas que fuerunt Humberti de Borbo et boscum de Majo Et dedit pro his omnibus centum uncias auri Quapropter domnus Poncius venerabilis Abbas hujus loci cum voluntate consilio totius conventus constituit quatinus anniversaria dies obitus ipsius Alonis annuatim apud nos fideliter jure perpetuo celebretur cum officio et Missa generali Constitutum quoque est ut ipsa die plenaria refectio toto conventui in refectorio prebeatur de pane et vino solito melioribus et de bonis piscibus si ullo modo potuerint inveniri Quod si forte reperiri non potuerint in loco piscium quod melius poterit inveniri fratribus exhibeatur Hæc autem omnia diligenter provideat Decanus de sancto Ypolito de ipsa videlicet obedientia et de possessionibus ejusdem Et quamdiu ipse vixerit fiat predicta refectio in die exceptionis beate Marcelli Pape Nonas Septembris Post obitum ipsius transeat ad diem anniversarii