Charter Document - 02183883

Charter Document - 02183883


Charter Number: 02183883
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1110 - 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

A Guillebaldus Sancti Carterii P[ontio] abbati Cluniacensi in Domino salutem Pater meus scilicet Petrus Guillebaldus quondam omnibus monachis Sancti Petri Cluniacensis quicquid telonaria consuetudine de pelliciis vel de sepiis illorum et tandem de omnibus que ad illos pertinent ante capiebat donavit Quod egomet vivus confirmo et concedo eredesque mei et quicquid tempore meo raptum est restauravi atque si quis de successoribus meis pactum illud violaverit hereditatem meam amplius non possideat Hec concessio facta est domino Leodegario archiepiscopo Bituricensem ecclesiam gubernante atque Lodovico rege Francigenis dominante Hujus rei sunt testes Arpinus clericus et Petrus de Betcholis Arbertus Bertrannus fratres ejus et Helias monachus et Petrus