Charter Document - 02183882

Charter Document - 02183882


Charter Number: 02183882
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1109 - 1118
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Paschalis episcopus servus servorum Dei charissimo filio suo Pontio Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Scribens ad Cecilium B Cyprianus ait Quando aliquid Deo inspirante et mandante precipitur necesse est Domino servus fidelis obtemperet excusatus apud omnes quod nihil sibi arroganter assumet ne aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecit Igitur in sumendo corpore et sanguine Domini juxta eumdem Cyprianum Dominica traditio servetur nec ab eo quod Christus magister et precepit et gessit humana et novella institutione discedatur Novimus enim per se panem per se vinum ab ipso Domino traditum Quem morem sic semper in sancta Ecclesia conservandum docemus atque precipimus preter in parvulis ac omnino infirmis qui panem absorbere non possunt