Charter Document - 02183881

Charter Document - 02183881


Charter Number: 02183881
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mortgage
Date: 1109 - 1118
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit amantibus veritatem et pacem quod ego Narduinus de Sala et frater meus Oelardus qui aliquando seniores de Cluniaco injuste fatigavimus pro quodam prato bono quod ego donaveram Sancto Petro ad Cluniacum pro altero fratre meo Gaufredo nomine apud Cluniacum facto monacho sed jam dictus Oelardus reclamabat quasi ipse quia adhuc puer erat donationem hanc non laudavisset tandem recognoscentes injusticiam nostram venimus Cluniacum cum aliquantis amicis nostris intravimus capitulum calumpniam quam de prato illo moveramus werpivimus a die illa in totum tempus et si quid de rebus ad nos pertinentibus a diebus Narduini patris nostri Cluniaco fuerat destinatum totum communi voluntate tota fide et plena pace ad Cluniacum laudavimus et confirmavimus pro remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum in perpetuum Hoc fecimus in capitulo in conventu Cluniacensi presentibus amicis nostris eisdemque testibus quorum hec sunt nomina Hugo capellanus de Laysiaco Benedictus presbiter de Sonosano Gaufredus miles de Classeaco et Paganus frater ejus Wichardus de Cavannis Stephanus de Marzeaco Est autem pratum illud subtus Carbonias inter ipsam villulam et aquam Meogiam pertingens usque in ipsum rivum clauditur autem de tribus partibus longo fossato de quarta parte ipso rivo ita ut nec via nec semita per pratum esse debeat Robertus monachus tunc temporis decanus erat de Laysiaco a quo in hac secunda donatione sexaginta solidos accepimus ut donatio nostra et donationis pax melius atque firmius teneatur Factum apud Cluniacum publice in mense novembrio sub domno papa Paschali regnante Ludovico rege Francorum tempore domni Berardi Mathicensis episcopi et domni Poncii Cluniacensis abbatis Ebrardus presbiter rogatus ad vicem cancellarii scripsit