Charter Document - 02183880

Charter Document - 02183880


Charter Number: 02183880
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1109 - 1117
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Guilemus Dei gratia sancte Bisonticensis ecclesie archiepiscopus venerabili patri domno Pontio Cluniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Pastoralis officii est ut evellat et destruat ut disperdat et dissipet ut edificet et plantet Quia ergo ad hoc nos prefecit populo suo omnipotens Deus ut vineam Domini Sabbaoth disciplinis regularibus excolamus ut vicia evellere superflua destruere virtutum quoque plantaria inserere studeamus dum hoc viribus nostris sine coadjutoribus adimplere non possumus oportet nos agricolas peritos virtutum viros undecunque conducere qui usque ad vesperum viriliter laborantes ad ubera nostre consolationis sub umbraculo divine protectionis confugiant et nobiscum labores manuum suarum manducantes eterne beatitudinis denarium sibi et nobis adquirant Et quoniam Cluniacensis ecclesia pre ceteris Galliarum ecclesiis hujusmodi spiritalis agriculture peritissimos agricolas et multo plures habere cognoscitur venerabilis fratris nostri Walcherii Gigniacensis prioris peticionibus annuentes Altepetrensem ecclesiam religione quondam monastica destitutam tibi Deo dilecte Cluniacensis abbas sanctissimoque ejusdem loci conventui dedimus concessimus ad inhabitandam et in religione monastici ordinis Deo auctore diligentius informandam Actum Bisontii in ecclesia Sancti Johannis laudante Pontio Altepetrensi priore domno Stephano ejusdem ecclesie canonico et Bisontino cantore domno Mainerio decano domno Bernardo magistro domno Manasse archidiacono Stephano thesaurario Burcardo Hugone archidiaconibus et aliis multis Postea Cluniaci III idus augusti per memet ipsum in capitulo vestro interfui et id ipsum cum his qui mecum aderant laudavi et confirmavi salvis justiciis et debitis consuetudinibus nostris Nunc quoque per presentis privilegii paginam prefatam Altepetrensem ecclesiam vobis vestrisque successoribus cum omnibus appendiciis suis laudamus concedimus et confirmamus salvis ut prediximus justiciis et debitis consuetudinibus nostris Sane si quelibet in crastinum persona potens vel inpotens hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire temptaverit donec satisfactione congrua emendaverit aliena a corpore et sanguine Domini fiat et in extremo ex agmine districte ulcioni subjaceat Conservantibus hec pax et tranquillitas Amen