Charter Document - 02183877
Charter Number: | 02183877 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Pontio Cluniacensi Abbati salutem et Apostolicam benedictionem Bonum et laudabile Cluniacensium fratrum desiderium extitisse nequaquam ambigimus cum te in Abbatem ad suarum animarum custodiam elegerunt Stude ergo per Dei gratiam fili in Christo carissime quantum in te est bonum eorum desiderium adimplere ut et ipse in Religione proficias et eos qui tibi commissi sunt in Dei semper timore custodias De benignitate autem Sedis Apostolice et beati Petri gratia candidum tibi Pallium mittimus de quo Dalmaticas in usum debeas vestre Ecclesie preparare Nos siquidem Dalmatice Compagorum Chirothecarum et Mitre usum in festivitatibus octo Monasterii tui precipuis sicut antecessori tuo felicis memorie Hugoni Abbati a predecessore nostro concessus est ita tibi speciali dilectione concedimus Vide ergo ut sicut ejus locus tenes sicut dignitatem assecutus es ita etiam Religionem teneas et industriam prosequaris quatinus per Dei gratiam et Monasterii salus inconcussa permaneat et tam in te quam in illis divini nominis gratia exaltetur Datum apud Castellium XVI Kalendas Novembris Bullata in plumbo pensili cum simplici filo retorto