Charter Document - 02183875
Charter Number: | 02183875 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1109 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Pontio Cenobii Cluniacensis Abbati salutem et Apostolicam benedictionem In provectionis tue primordiis fili carissime deliberasti sedis Apostolice dulcedinem experiri utrum eadem erga te permaneat que circa predecessorem tuum Hugonem egregie Religionis et sapientie virum usque in finem permansisse conspicitur Postulasti enim ut que a predecessoribus nostris eidem Abbati vel ejus antecessoribus concessa sunt tibi quoque concedere debeamus Magna quidem postulatio est et Sedis Apostolice consuetudini minus accommoda non enim aut absentibus aut minus perspicuis personis solent ista concedi Et licet nobis ex parte jam notus sis non tamen adhuc in te adeo fulgidum specimen prudentie aut Religionis enituit Ceterum supradicti predecessoris tui prerogativa precellens et melior spes quam de indole tua per Dei gratiam gerimus fratrum etiam qui te in Patrem elegerunt virorum utique Religiosorum ac sapientum postulationi tue conjuncta precatio nostram circa te benignitatem tanta affectione deflexerunt ut rationabili petitioni tue etiam absentis nihil ad presens negare deliberemus Confidimus enim et te largiente Domino prenominati Abbatis studiis institurum et eosdem fratres in ejus disciplina laudabili perpetuo permansuros ut sicut in preterito tempore ita etiam in futurum sancte Religionis exempla de Cluniacensi Cenobio diffundantur Hac igitur spe hac per Dei gratiam confidentia freti tibi carissime fili tuisque legitimis successoribus et per vos Cluniacensi Cenobio conferimus concedimus confirmamus quecumque ab antecessoribus nostris collata concessa et confirmata vel per privilegia Sedis Apostolice vel per alia authentica munimina dignoscuntur Si qua igitur Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem Cenobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Scriptum per manum Rainerii Scriniarii Regionarii et Notarii sacri Palatii Ego Paschalis Catholice Ecclesie Episcopus Datum Rome in Porticu beati Petri per manum Joannis S Rom Ecclesie Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii IV nonas Junii Indictione secunda Incarnationis Dominice anno MCIX Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Pape anno X Bullata in plumbo pensilis cum filis sericis Rubei croceique colorum non retortis