Charter Document - 02183873
Charter Number: | 02183873 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1108 |
Date type: | Internal, A.D., Abbot-Prior, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit amantibus veritatem et pacem quod Rainaldus homo senex et miles de Solenniaco reddidit se pro monacho apud Berziacum villam in manibus domni Hugonis Cluniacensis abbatis et ibi totundit eum domnus abbas in signum et probamentum monachatus presentibus atque laudantibus filiis ipsius Rainaldi Warulfo videlicet atque Wicardo qui et elemosinam patris ex parte sua confirmaverunt in manibus prefati abbatis per baculum ejus et fide jussores posuerunt quod totum illud facerent laudare fratrem suum juniorem Maiolum nomine qui absens tunc erat et matrem suam Reginam atque sorores suas Petronillam et Agnem Fidejussor autem extitit Petrus de Solenniaco miles Elemosina vero seu donatio quam prefatus Rainaldus fecit ad Cluniacum laudantibus liberis suis et uxore hec est terra arabilis et montuosa retro montem quem vocant Castellum super Berziacum villam et frutecta et buxetum circa montem totum quicquid habebat in protenso colle quem vocant Tilletum supra Berziacum et campum infra Tilletum totum quicquid habebat in bosco quem vocant Carnetum quicquid habebat in bosco quem vocant Canalem et extra boscum usque ad Pertusum Lupale Hoc totum sicut supradictum est Rainaldus ipse coram filiis et amicis suis libere et absque omni cavillatione donavit ad Cluniacum ita dumtaxat ut [cum] uxor ejus defuncta fuisset honorifice in Cluniaco sepeliretur monacho de Berziaco exhibente portitores et bajulos funeris et quod Cluniacensis camerarius Rainaldum vestire deberet quando ad monachatum intrasset Nam et filiis ejus camerarius dedit palefredum unum quia pauperes erant et voluntarie laudarent donationem patris sui ad Cluniacum quod et fecerunt Testes sunt de monachis Lucas Seguinus et alius Seguinus Hugo Bernardus et alius Bernardus qui tenebat Berziacum Albertus et alius Albertus Teotardus Milo Girardus Ante quos et camerarius Cluniacensis per cujus manum factum est Testes sunt et Durannus prior Constantinus prior Nicholaus clericus De laicis Petrus de Solenniaco miles Humbertus Vetus Werra et Rainaldus ipse ac duo filii ejus Warulfus et Wichardus item Rodulfus Constabulus Benedictus Vincentius Gausfredus Haimo Giraldus Constantius Bernardus et alii multi Factum est anno Dominice incarnationis millesimo CVIII indictione prima sub domno Paschali papa II anno I Ludowici regis Francorum anno ordinationis domni Hugonis Cluniacensis abbatis LX Albertus Teutonicus scripsit