Charter Document - 02183872

Charter Document - 02183872


Charter Number: 02183872
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mortgage
Date: 1108
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit timentibus Deum amantibusque veritatem et pacem quod Gaufredus filius Gaufredi de Bonant post multas torturas ac violentias quas ipse vel pater ejus vel avus ejus Gaufredus in illa obedientia de Williels contra Cluniacum perpetraverant venit tandem ante presentiam domni Hugonis abbatis apud villam Galiniacum et ibi recognovit se esse hominem Cluniacensis abbatis et hominium quod sibi jam fecerat denuo promisit extunc inantea se tenere a[b]sque contradictione Denique de illa contrarietate in villa Oullihels vel pertinentiis ejus eatenus facta hanc ibi communi assensu firmaverunt concordiam Gaufredus ipse forciam vel firmitatem quam pater ejus aliquando ibi habuerat et iste renovaverat reliquit et werpivit in manu dompni Hugonis abbatis ut quantum abbas ipse juberet tantum de fortia illa caderet et nunquam ulterius refirmaretur nisi forte ad jussionem Cluniacensis abbatis vel ejus scilicet qui tunc erit vel cujusque successorum ejus Quod si Cluniacensium abbatum assentiente curtis illa vel fortia refirmaretur aliquando non alia tamen de causa id fieret nisi ad defenssandam obedientiam illam vel res ad eam pertinentes ita ut nec Gaufredus ipse neque posteri ejus de ipsa cuiquam hominum werram in suo capite unquam facerent aut for factum cujusquam illo introducerent Quocienscumque autem ad preceptum Cluniacensis abbatis curtis illa predicta necessitate refirmaretur tociens iterum si abbas Cluniacensis juberet caderet Justiciam vel districtionem hominum intra villam Oullihels vel extra in pertinentiis ejus commanentium qui ad Cluniacum pertinent quomodocumque predictus Gaufredus eatenus sibi vendicare contenderit de integro werpivit in manu predicti abbatis a die illa et deinceps ut de nullo forfacto illorum hominum se unquam intromittat ad justiciandum nisi forte de illis hominibus tam superbis tamque rebellis contra obedientiarium monachum aliquis existat ut obedientiarius ille de illo tali cogatur clamorem facere ad Gaufredum ut aliquem de posteris ejus et de tali justicia monachus duas partes habebit Gaufredus terciam Si homo quilibet obedientiarii in villa Oullihels vel extra villam cuilibet extraneo for factum fecerit aut extraneus quilibet homini obedientiarii non se intromittet Gaufredus de illo vel illo nisi obedientiarius hoc ad eum clamaverit et tunc similiter Gaufredus terciam partem de justicia habebit In mercato de Oullihels qualecumque for factum homines extranei alius contra alium inter se fecerint de utraque parte justicia ad solum Gaufredum pertinebit Si homo extraneus in mercato contra hominem obedientiarii for factum fecerit cum per clamorem quem obedientiarius vel homo ejus ad Gaufridum fecerit extraneus ille justiciatus fuerit post emendam vel justiciam illius qui for factum recepit de reliqua justicia obedientiarius duas partes habebit Gaufredus terciam Similiter si homo obedientiarii in foro for factum fecerit contra extraneum hominem cum Gaufredus aut minister ejus de hac re ad obedientiarium clamorem fecerit post emendam aut justiciam illius qui for factum recepit de reliqua justicia obedientiarius duas partes habebit Gaufredus terciam Per librum beati Augustini de Consensu evangelistarum fecit Gaufredus werpitionem hanc in manu domni Hugonis abbatis Domnus Hugo abbas dedit Gaufredo aureum anulum in signum concordie et benivolentie et ad firmamentum atque stabilimentum hujus conventionis convenit inter eos cartam istam describi Factum est hoc coram Hugone abbate apud Galiniacum per manum Bernardi Cluniacensis camerarii et Arpini monachi Interfuerunt et alii fratres Lucas Seguinus Lambertus Bernardus Poncius decanus Cluniacensis Gerardus decanus de Oullihels et Hugo Albertus Milo Hugo Rufus Stephanus Cum Gaufredo affuerunt duo milites consiliarii ejus scilicet Hugo de Scamellis et Bernardus Jovellus de servientibus affuerunt Gaufredus de Ygaranda Rodulfus Benedictus Gaufredus Vincentius et alii atque alii Factum est sub domno papa Paschali II regnante Philippo rege Francorum anno LX ordinationis domni Hugonis Cluniacensis abbatis Albertus Teutonicus scripsit cartam et Godefredus per testimonium carte scripsit hic