Charter Document - 02183871

Charter Document - 02183871


Charter Number: 02183871
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

P[aschalis] episcopus servus servorum Dei dilectis filiis monasterii Sancti Egidii monachis salutem et apostolicam benedictionem Monachorum status a seculo omnino divisus est ut choereat Deo aliis enim licet et Deo servire et seculum non relinquere monachis autem nec corpora licet nec voluntatem habere in propria potestate ut in eis illud Dominicum impleatur Non veni facere voluntatem meam sed ejus qui misit me Unde dilectionem vestram litteris presentibus commonemus ut omni nisu omnique studio divine dilectioni vos artius astringatis et postpositis vanitatibus seculi pleno mentis affectu Dei semper faciem inqueratis propter quod opportunum vobis est ut sicut a prioribus vestris dispositum est Cluniacensis ordinis districtionem efficacius teneatis ne si aliter feceritis in hominum detractionibus pateatis et apostolice sedis indignationem gravius incurratis Cluniacensis enim monasterii ordo multis locis per Dei gratiam religionis amplioris lumen infundit Data Beneventi III kalendas julii