Charter Document - 02183868
| Charter Number: | 02183868 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Mortgage |
| Date: | 1107 - 1108 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sanctitum decretumque est a patribus ut quicumque aliquid alicui loco sanctorum pro salute anime sue dederit vel etiam calumpniam aliquam contra ecclesiam juste aut injuste prius habitam spontanee werpiverit ut hoc firmum et inconvulsum perhenniter maneat testamentum inde autenticum fieri faciat Ideo ego Bernardus cognomento Benedictus et filii mei Johannes et Walterius atque Achardus et Girbaldus clericus volumus scribi et memorie tradi quod nos habentes discordiam cum monachis Cluniacensibus pro terris et rebus aliis quas ut nobis videbatur injuste auferebant domno Hugone abbatiam Cluniacensem regente fecimus placitum apud Laisiacum cum ipsis monachis videlicet Hugone cellarario et Hugone alio monacho qui tunc preerat ipsi obedientie ibique werpivimus ipsam calumpniam omnino pro salute animarum nostrarum coram testibus scilicet Gausfredo de Classiaco et Walterio de Sancto Bonito et ipsam werpitionem postea in capitulo Cluniaco confirmavimus Sed pro dolor quia ipsam concordiam ut nobis videbatur coacti aliquantulum feceramus peccatis nostris exigentibus ut canis revertitur ad vomitum sic iterum ad idem peccatum reversi sumus et ideo molendina eorum fregimus vaccas cepimus multa mala inde eis fecimus At ipsi monachi proclamantes et justiciam ex nobis requirentes apud episcopum Matisconensem et alias potestates licet vix impetrassent tamen tandem Matisconem venimus et ibi consilio amicorum datis ex utraque parte obsidibus in manu Archenbaldi cognomento Nigelli ventum est ad judicium ibique justo judicio bonorum judicum adjudicatum est nos injuste ipsam vuerram et ipsam calumpniam fecisse Quapropter ipse Archembaldus monachorum obsides absolvit et obsides nostros in manus eorum tradidit ut eos tandiu tenerent quoadusque factum judicium ab eis adimpleretur et calumpnia ipsa a nobis vuerpiretur Unde miserante Deo qui non vult mortem peccatoris set potius ut convertatur et vivat iterum Laisiacum convenimus et presente domno Leodegario priore de Cluniaco tercio et Jarentone cellarario et Artaldo decano de Belmont et Hugone decano de Perrona et Hugone ejusdem Laisiacensis ville decano et Berardo cognomento Viride decano de Cavariaco et Gausfredo milite de Classiaco et Bernardo de Blaniaco Udulrico et Hugone fratribus ejus multisque aliis ipsam calumpniam bono animo affectuque sincero vuerpivimus et sacramento super altare Sancti Sulpicii ipsam vuerpitionem confirmavimus insuper et fide jussores dedimus ut firmius concordiam et placitum teneremus et sacramentum a nobis factum fortius observaremus scilicet Gausfredum de Classiaco Bernardum de Blaniaco Udulricum et Hugonem fratres ejus Gausbertum de Verchesiaco Durandum de Verziaco et Warinum filium ejus Deinde parvo tempore transacto Cluniacum venimus et in cathedra Sancti Petri que est VIII kalendas marcii capitulo nos presentavimus et residente domno Leodegario et capitulum tenente ipsam vuerpitionem calumpnie atque concordiam quam feceramus iterum coram cunctis fratribus confirmavimus Ipse vero domnus Leodegarius tam nos quam omnes qui auxilium vel consilium dederunt de malis que pro prefata calumpnia feceramus cum confirmatione fratrum quantum sibi concessum est absolvit et participes omnium bonorum que agunt ipsi monachi Deo miserante nos fore concessit Si quis igitur nostrum vel heredum nostrorum diabolice pravitatis telo jaculatus qualicumque modo huic vuerpitioni sive concordie iterum calumpniationis vim inferre presumpserit auri libram monachis exsolvat et eterno regno privatum nisi emendaverit se in perpetuum sciat Facta carta tempore quo domnus Paschalis papa Cluniaco interfuit anno ab incarnatione Domini MCVII et in diebus domni Hugonis abbatis regnante Philippo rege in Francia Berardo episcopo Matisconensem ecclesiam regente
