Charter Document - 02183867
Charter Number: | 02183867 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris quod domnus Willelmus comes Matisconensis qui fuit filius Rainaldi comitis Theutonicus veniens ante presentiam domni Hugonis abbatis apud Berziacum villam laudavit et confirmavit omnia quecunque ad Cluniacense monasterium antecessores ejus antea dederant et unde fratres Cluniacenses ipso die investiti erant Concessit insuper quicquid predicti seniores inantea potuissent adquirere a militibus vel ab hominibus suis de feodo quod ab illo possidebant ut Sanctus Petrus illud jure hereditario possideret Testes hujus concessionis fuerunt Umbertus miles de Coloniaco Richardus miles cognomento Derochatus Vulmarus miles Theutonicus Artaldus miles de Mailiaco Monachi autem fuerunt isti Siguinus camerarius domni abbatis Dalmatius Jureth camerarius Hugo de Verziaco Bernardus de Monte constabularius domni abbatis