Charter Document - 02183864

Charter Document - 02183864


Charter Number: 02183864
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mortgage
Date: 1107
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit amantibus veritatem et pacem precipueque Arvernensibus populis quod ego Johannes filius Dalmatii de Caseta nepos Warini et Heldini de Montepancerio post multas contrarietates quas per me et per fratres meos Cluniacensibus monachis feceram volens tollere elemosinam ipsorum Warini et Heldini tandem datis obsidibus in manu Arnaldi decani de Nazach cum ipso Arnaldo veni ad domnum Hug[onem] Cluniacensem abbatem apud Berziacum Ibi sicut Heldinus monachus ab abbate suo per debitam obedientiam perque suam professionem adjuratus verum dicere elemosinam ipsam denominavit ac determinavit ita ego werpivi et finivi in manu predicti abbatis et coram ipso et multis aliis super sanctas reliquias juravi quod de ipsa terra jam deinceps nunquam for factum facerem nec quisquam mortalium meo assensu monachis Cluniacensibus Quod si errore aliquo vel ego vel alius per me for factum inde faceret infra VII aut XV dies a nuncio abbatis vel prioris vel decani de Cavaros in rationem positus per caput emendarem et de cetero juramentum tenerem Juxta hunc tenorem juravit Petrus major frater meus ex sua parte et alius frater meus Rollannus in manu abbatis pleviam fecit et duos alios meos germanos qui presentes non erant promisi me quantum possem ad hoc ipsum adducere Pro hoc abbas et monachi magis miserati quam constricti dederunt nobis quingentos et XX solidos et societatem in capitulo in quo et presentem cartam ego Johannes cum fratribus meis Petro et Rollanno firmavi et obtuli accepta sponsione ab abbate et monachis ut si quando vel ipse ego vel quilibet ex fratribus meis vellemus venire etiamsi omnes ad monachatum gratis nos susciperent Pro hoc etiam et parentibus nostris defunctis societatem in benefactis suis donaverunt Testes hujus rei sunt hi predictus Arnaldus decanus Johannes cantor Mathicensis Rotbertus miles de Breciis Willelmus Jocerannus Johannes de Mauziaco Boton Martinus Rodulfus Benedictus Stephanus multique alii De monachis domnus Bernardus prior Bladinus Artaldus camerarius Hugo Seguinus Heldinus Willelmus Lambertus pluresque alii SS Johannis qui hoc fecit et juravit SS Petri fratris ejus SS Rollanni fratris ejus Hec carta facta est et firmata anno Dominice incarnationis millesimo CVII indictione XV in mense augusto sub domno Paschali papa II