Charter Document - 02183862

Charter Document - 02183862


Charter Number: 02183862
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1107
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Papal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit cunctis amantibus veritatem et pacem quod ego Willelmus Burgundionum comes et Mathicensium laudo et confirmo ad Cluniacum omnes donationes quas antecessores mei Burgundionum comites et comites Mathicensium loco illi venerabili usque hodie contulerunt videlicet Rainaldus pater meus filius Willelmi et ipse Willelmus filius alterius Rainaldi et ipse Rainaldus filius alterius Willelmi et que illic dedit Stephanus comes patruus meus possessionem quoque in pago Leodiensi quam Aywaliam vocant quam mater mea Regina que fuit uxor Rainaldi Mathicensium comitis dedit ad Marciniacum ubi et ipsa multis jam annis in sanctimoniali habitu servit Deo sub disciplina domni ac venerabilis Hugonis abbatis Nam de mea parte dono ad prefatum locum Cluniacum quicquid jure hereditario a majoribus meis mihi obvenit apud Bellum Montem qui locus est in episcopatu Lausonensi et insulam proximam quam dicunt Insulam Comitum quantum ad me res ipsa pertinet in hominibus in terris in vineis in piscariis vel ceteris reditibus Sic laudo sic offero res nominatas pro redemptione anime mee et avi ac nutritoris mei Cononis comitis et reliquorum parentum meorum Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus ac venerabilis Hugo abbas Siquidem tam ei quam successoribus ejus monachis Cluniacensibus presentibus et futuris hanc donationem facio et per presentem cartam confirmo cum stipulatione subnixa in possessionem perpetuam Et quicumque de militibus meis et de hominibus honoratis meis et de feudalibus meis de terris quas de me habent de feudis vel de franchisiis meis aliquid pro remedio anime sue donaverit ad Cluniacum totum illud similiter laudo et confirmo ut et ego in bono illo partem bonam habeam Si quis autem vir vel femina de propinquitate mea vel de extraneis ingenuus vel servus clericus laicusve donationem istam auferre presumpserit et cartam hanc calumpniari vel destruere quod repetit non assequatur insuper et auri libram eis quos per talem calumpniam pulsaverit cogatur persolvere Donatio autem ista ac carta firma permaneat justicie vigore roborata veritatis et equitatis virtute stabilita ab hodie et deinceps per succedentia tempora quandiu Christianismus fuerit super terram Testes sunt isti videndo et audiendo Pontius de Cuisel cognomento Frarinus Humbertus de Coloniaco dominus Fromundus de Tremmelaco Richardus Jureth Petrus de Glana inter Jur et Montem Jovis Cono de Liceo Fulmarus de Castellania Oultoldenchus Artaldus de Malleaco De monachis autem Lucas armarius Lambertus S Hugo S Dalmatius Jureth Giraldus hospitalis et multi alii de utroque ordine Actum publice apud Berziacum villam in manu domni Hugonis Cluniacensis abbatis anno Dominice incarnationis MCVII indictione XV anno domni Paschalis pape secundi VIII anno II Henrici regis quarti anno vero ordinationis domni Hugonis abbatis Cluniacensis LVIIII Signum Willelmi comitis Burgundionum simulque Mathicensium qui hanc donationem fecit et cartam firmavit Albertus Teutonicus scripsit