Charter Document - 02183859

Charter Document - 02183859


Charter Number: 02183859
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1107
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto filio Hugoni Altisiodorensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse et que recte statuta sunt stabilire Audivimus siquidem beati Germani Altisiodorense monasterium sine regulari disciplina ac religione diutius mansisse unde et secularibus injuriis adeo expositum fuit ut rerum inopia coartatum in abjectorum clientium custodia traderetur Ceterum omnipotentis Dei misericordia beati Germani meritis locum illum respiciente venerabilis fratris nostri Umbaldi Altisiodorensis episcopi postulatione presenti et nobilium virorum videlicet Stephani Blesensium comitis et Adele uxoris ejus et Guillelmi comitis Nivernensis allegatione supplici predecessori nostro sancte memorie Urbano secundo suggestum est ut idem monasterium reverentissimi fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis sollicitudini committeretur in disciplina regularis ordinis reducendum sic nimirum et principalium precum votis et precepti pontificalis auctoritate compulsus loci curam suscepit teque fili karissime Hugo in Cluniacensi claustro probabilius eruditum illic abbatem constituit et discipline regularis ordinem Domino largiente restituit Et nos ergo nostri predecessoris institutionem legitimam presentis decreti pagina per Dei gratiam confirmamus ut videlicet predictum beati Germani monasterium in prefati Hugonis Cluniacensis abbatis et successorum ejus ordinatione perpetuo permaneat abbas autem ejusdem cenobii benedictionem ab Altisiodorensi episcopo accipiat fratres quoque ipsius loci qui ad ecclesiasticos fuerint ordines promovendi ab eodem episcopo ipsorum ordinum sacramenta suscipiant nisi evidens causa fuerit cur ejus ordinatio debeat evitari Preterea universa ad ipsum monasterium pertinentia tam tibi quam successoribus tuis presentis decreti assertione perpetuo possidenda sancimus ecclesiam scilicet Sancti Lupi in suburbio ejusdem civitatis in ipsius quoque pago ecclesiam de Parriniaco ecclesiam de Scannis ecclesiam de Dibia ecclesiam de Sallinaco ecclesiam de Ariaco ecclesiam de Roboreto ecclesiam de Blaaniaco ecclesiam de Venneto ecclesiam de Bana ecclesiam de Arinciaco ecclesiam Sancti Salvatoris de Puseia monasterium Meleredense ecclesiam Sancti Verani ecclesiam de Saxiaco cum omnibus ad eas pertinentibus in pago Senonensi ecclesiam Sancti Petri de Arvido ecclesiam de Booliaco ecclesiam de Monte Sancti Sulpicii ecclesiam de Olmeto ecclesiam de Alta Ripa ecclesiam de Corbeliis ecclesiam de Sancasio cum appendiciis earum in Trecensi pago ecclesiam de Britiniaco cum appendiciis ejus in pago Lingonensi monasterium Sancti Leodegarii monasterium de Ecclesiolis ecclesiam de Mollaico ecclesiam de Alnaico ecclesiam de Carrisiaco ecclesiam de Linerolis cum omnibus pertinentiis earum in episcopatu Eduensi ecclesiam de Luceio in episcopatu Nivernensi ecclesiam de Disesia ecclesiam de Masiliis ecclesiam de Vendenessa ecclesiam de Monte Erranno ecclesiam de Castellione cum omnibus appenditiis earum Si qua sane ecclesiastica [] Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus subscripsi Datum Silviniaci per manum Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis V idus junii indictione XV incarnationis Dominice anno MCVII pontificatus autem domni Paschalis secundi pape VIII