Charter Document - 02183858

Charter Document - 02183858


Charter Number: 02183858
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1107
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Paschalis Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Cluniensi Abbati salutem et Apostolicam benedictionem Que semel juste rationabiliterque decisa sunt preter oblivionis incuriam redivivis sepe litibus replicantur Idcirco literis presentibus annotamus qualiter inter vestri Cenobii Monachos et sancti Petri Carnotensis Abbatem Guillelmum de sancto Dionysio de Nogento querela cum sua sit replicatione decisa Idem enim Carnotensis Abbas post Domini Pape decretum super eadem cella vestros fratres nobis in Trecensi Concilio presidentibus calumniis impetebat Ne qua ergo scintilla jurgii remaneret perspiciendum duximus quicquid a parte alterutra proferretur Ostense sunt igitur litere quedam a Carnotensi Abbate per quas idem locus Carnotensibus Monachis a Retroco Comite sub quadam fuerat conditione commissus in quibus nulla temporum annotatio nullus vel Episcopi vel Clericorum continebatur assensus Ad hec easdem literas falsas habendas Retrocus Comes ipsius Goffridi filius qui locum illum una cum Beatrice uxore sua vestro Cenobio obtulerat asserebat quia et unus testium qui subscripti fuerant supra dicti Goffridi frater adhuc superstes se omnino interfuisse penitus inficiaretur et easdem literas alio tempore in Capitulo Carnotensi falsatas fuisse narrabat falsationis illius testem cum jurejurando in medium proferens Ceterum Goffridi Comitis oblatio vestro Cenobio data et locum et tempus et Episcopi et Metropolitani consensum et Teobaldi Comitis ejusque filii Stephani favorem de cujus Feudo idem locus fuerat manifestius continebat Consistit itaque apud omnes quia Domni Vrbani Pape sanctio Apostolica gravitatis pondere nitebatur plena quapropter ratione judicii Carnotensis Abbatis querela sopita est et Monasterio vestro supra dicte celle in perpetuum statuta possessio Sane huic nobiscum judicio affuerunt venerabiles Episcopi Leodegarius Bituricensis Aldo Placentinus Gitardus Engolismensis Ildebertus Cenomanensis et nostre sancte Romane Ecclesie Presbyter Cardinalis Landulfus de titulo S Laurentii qui dicitur in Lucina Igitur et nos sanctioni predecessoris nostri nostre quoque sanctionis robur adjicimus precipientes et penitus interdicentes ne quis ulterius super hoc negotio vestrum Cluniense Cenobium inquietare presumat Qui vero presumpserit canonice districtionis animadversione mulctetur Ego Paschalis Catholice Ecclesie Episcopus Datum Silviniaci per manum Joannis S R Ecclesie Diaconi Cardinalis VIII Idus Junii indictione XV Incarnationis Dominice anno MCVII Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Pape VIII