Charter Document - 02183852
Charter Number: | 02183852 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1107 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis Episcopus servus servorum Dei reverendissimo fratri Hugoni Cluniensi Abbati salutem et Apostolicam benedictionem Religioni vestre per omnipotentis Dei gratiam Sedis Apostolice benignitas gratulatur quoniam plerisque in locis largiente Domino per vestre sollicitudinis studium ubi nulla fuerat instituta ubi defecerat per Galliarum partes est restituta Religio Ea propter sicut ab ipsis Cenobii vestri primordiis ita largiente Domino usque in finem vos tanquam carissimos filios Apostolice Sedis tuetur auctoritas Omnia igitur ad vestrum Cenobium pertinentia sicut a predecessoribus nostris munita sunt ita et nos Apostolice Sedis auctoritate munimus In quibus ea propriis vocabulis exprimenda duximus que temporibus nostris per Dei gratiam adquisita et vestri regiminis dispositioni subjecta noscuntur Monasterium videlicet sancti Albani a Burchardo Episcopo datum in suburbio Basilee urbis In eodem Episcopatu Monasterium de Altichlica a Frederico Comite per supra dicti Episcopi sollicitudinem in manus vestras abdicatum atque concessum In Bisuntino Episcopatu Monasterium Vallis cluse quod profecto Romani juris per Pontium Episcopum nostro vobis favore concessum est In Episcopatu Tarvanensi Monasterium sancti Michaelis de Vvasto In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Juliani de Salzeto Ecclesiam sancti Martini de Mutiniaco Ecclesiam sancti Amandi juxta fluvium Arteram quas tres Ecclesias Durannus Episcopus vobis indulsit Ecclesiam sancte Marie de Cogniaco Ecclesiam sancti Martini de Santiniaco Ecclesiam sancte Marie de Chirmaco Ecclesiam de Lingiaco Ecclesiam de Cromeda Ecclesiam sancti Amandini quas sex Ecclesias Vvillelmus vobis concessit Episcopus Ecclesiam sancti Desiderii Ecclesiam sancti Martini de Carmis Ecclesiam sancti Hilarii juxta fluvium Morgiam quas tres Ecclesias Petrus Arvernensis Episcopus vobis concessit In Episcopatu Lugdunensi Ecclesiam de Selinnaco Ecclesiam sancti Germani in Brixia quas duas Ecclesias Hugo Archiepiscopus dedit vobis In Episcopatu Bellicensi Ecclesiam de Pariaco Ecclesiam de Camilliaco Ecclesiam de Primasello Ecclesiam sancti Bauldelii Ecclesiam de Conziaco Ecclesiam de Rossellione Ecclesiam de Prumiliaco Ecclesiam sancte Agathe de Rumiliaco Ecclesiam de Ymnimonte cum appendiciis suis he siquidem Ecclesie concesse sunt vobis a Pontio Bellicensi Episcopo Juxta urbem Tarentasiam Ecclesiam S Martini a Bosone Episcopo concessam In Episcopatu Genevensi Ecclesiam de bona Vvarta Ecclesiam de Doaliendis Ecclesiam de Hasneriis Ecclesiam sancti Joannis de Gonellis Hec nimirum omnia vestro Cenobio tanquam membra capiti adherentia nos in perpetuum sub jure ac regimine tam tuo quam successorum tuorum persistere presentis pagine assertione sancimus ne ulli omnino hominum liceat hec vestre subjectioni subtrahere et a Cluniensis Monasterii jure quibuslibet occasionibus alienare Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona hanc constitutionis nostre paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Paschalis Catholice Ecclesie Episcopus Datum apud villam sancti Ypoliti per manum Joannis S R Ecclesie Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii VI Idus Februarii indict XV Incarnationis Dominice anno MCVI Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Pape anno VIII