Charter Document - 02183850

Charter Document - 02183850


Charter Number: 02183850
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1106 - 1107
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit Cluniensibus universis et ceteris vicinis nostris quod Jocerannus de Vitriaco molendinum suum quod est intra eandem parrochiam de Vitriaco quod vocant molendinum de Salice illud olim posuit in convadio pro sex libris denariorum Willelmo monacho de Cluniaco decano de Besorniaco Post aliquantum vero tempus Jocerannus ipse proposuit et votum fecit ire in Jherusalem Et tunc venit in presentia domni Hugonis apud Lordonum et in manu ejus dedit molendinum ipsum cum appendiciis suis Deo et beato Petro ad locum Cluniacum ut ab illa die absque ulla contradictione molendinum ipsum cum appenditiis suis ad Cluniacensem ecclesiam pertineret Et pro hoc dedit ipsi Joceranno Rotbertus monachus qui tunc decanus erat de Besorniaco LXX solidos Oddoni autem de Germiniaco consiliario ipsius Joceranni dedit V Hujus dationis et oblationis testes sunt Bernardus miles de Chachez et Girberga uxor ejus et ipsorum filius Achardus puer et Oddo prefatus de Germiniaco et Hugo de Salenniaco preter hos plures monachi honesti et veraces sed et famuli eorum plures Factum est hoc in manu domni Hugonis abbatis sub domno Paschali papa II tempore Philippi regis Francorum anno LVIII domni Hugonis Cluniacensis abbatis