Charter Document - 02183849
Charter Number: | 02183849 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1106 - 1107 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint amatores veritatis et pacis quod Ademarus Walterius de Cremiaco quod est in Viennensi pago quicquid habebat in villa Ambelenis et in tota castellania de Alba Ripa dedit Deo et beato Petro ad locum Cluniacum per laudamentum Wichardi monachi de Sancto Theuderio qui Wichardus frater fuit ipsius Ademari fecit hoc et per laudamentum uxoris sue Helizabeth et trium filiorum suorum Walterii scilicet et Milonis et Ademari sed et Burnonis Walonis et Artaldi de Curada et Rostagni de Cosantiis Hi et plures alii testes sunt hujus donationis Factum est hoc sub domino Pascali papa secundo anno LVIII domni Hugonis Cluniacensis abbatis +