Charter Document - 02183848

Charter Document - 02183848


Charter Number: 02183848
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino Philippo Dei gratia Francorum Regi frater Hugo Cluniacensis abbas celestis regni dignitatem et gloriam Sicut vestre sublimitatis prudentia recognoscit sponteque fatetur nullo unquam tempore vel dignitati vel corone vel amplitudini vestre contraire conati sumus nec honorem vestrum aut gloriam aut majestatem in quoquam minui seu defraudari optavimus sed ea potius que istis contraria sunt quibusve ista corrumpi possunt longe a vobis semper fore fide non ficta et optamus assidue et oramus et si quid horum videlicet contrariorum ac corrumpentium ex humana vobis tentatione atque infirmitate inhesit illud Deus amoveat illo vos purget illo vos ad plenum emundet Quia vero mansuetudo vestra ex multa qua vos predictum scimus humilitate ad hoc se non dedignatur inclinare ut quod restat temporis nobiscum se unanimem ac concorde vivere velle fateatur suamque nobis benevolentiam offerens nostram devote reposcat id gratulanter amplectimur et super hoc corde benivolo exsultamus dicentes Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis Et quoniam Deus januam nobis dulcis familiaritatis ad vos de se alloquendum aperuit nunc vobis primum aperimus quod de vobis non nunc primum cogitare cepimus et optare ut propensiorem affectum et intentionem majorem amodo habeatis ad bonum ad verum dico bonum ad summum bonum quod Deus est O magne amice recordamini quia me aliquando interrogastis an aliquis unquam de Regibus factus fuerit monachus Respondi etiam Sed etsi de nullo alio certi essemus solius sancti Guntranni Francorum Regis exemplum sufficeret qui relictis seculi pompis et vanitatibus et illecebris factus est monachus imitans illum qui cum dives esset pauper pro nobis factus est ut sua nos paupertate ditaret Igitur si vos regnum delectat et potestas et dignitas imitamini quod audistis quia sic et vere Rex et vere potens et vere dignitatis compos et perenniter dives esse poteritis Moveat etiam vos ac perterreat contemporalium vicinorumque vestrorum Willelmi dico Anglorum Regis et Henrici Imperatoris lamentabilis casus plangendusque interitus quorum alter unius sagitte ictu non in bello sed in bosco sub momento temporis interiit alter inter multos angores gravesque erumnas quas diu sustinuerat nuper sicut vos audivisse jam credimus defecit Qui quomodo nunc se habeant quidve sustineant quis hominum novit Propter quod o Rex amicabilis apprehendite jam ad plenum timorem Domini assumite sanum et tutum consilium anime vestre ne [quod Deus avertat] contingat vobis sicut prefatis Regibus contigisse dolemus Sunt enim casus vite humane innumeri innumerabilia mortium genera et horrendum est incidere in manus Dei viventis Igitur mutate vitam corrigite mores appropinquate Deo per veram penitentiam et conversionem perfectam Quam videlicet penitentiam vel conversionem nec faciliori ut credimus nec certiori via potestis apprehendere quam [quod multum volumus et optamus] monachica professione Ecce principes apostolorum judices Imperatorum et Regum et orbis beatus Petrus et Paulus parati sunt recipere vos in domum suam hanc quam patres nostri asylum penitentium nominaverunt Et nos parati sumus vos ut Regem habere ut Regem tractare ut Regi servire et pro vobis Regi Regum devotius supplicare ut vos propter se ex Rege monachum ex monacho in Regem per se restituat non jam in brevissimo atque pauperculo terre angulo tempore modico dominantem sed in amplissima ac felicissima celi latitudine secum sine fine regnantem Amen