Charter Document - 02183847
Charter Number: | 02183847 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Fragment |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Henricus Dei gratia Romanorum imperator Augustus Hugoni reverendo abbati quod filius Patri Diu est domne ac Pater quod infirmum vestrum sicut solebatis non visitastis et quod adhortationum et consolationum fomentis contritum vestrum non Sed proinde pietati vestre non estimamus derogandum sed totum iniquitatibus nostris imputandum quia fortasse Spiritus Domini prohibuit ne infructuosam arborem sanctitas vestra fatigari debuerit Verum quoniam tempus est omni rei sub celo et sicut tempus est ire Domini ita misericordie ejus quam vicissitudinem sepius in Israelitico populo animadvertere possumus qui peccans a Domino puniebatur penitens dignus judicabatur sicut plane factum est quando a Nabuchodonosor muri Jerusalem destructi sunt templum dirutum populus captivus ductus est filia Sion sedit per septuaginta annos sine rege sacerdote sine sacrificio Sed rursum quando celi distillaverunt misericordiam Dei sub Cyro Persarum laxata est captivitas reddit populus Jerusalem reedificata templum reparatum et ceremoniarum ritus ex integro est restitutus Si ergo loquitur hec omnia in figura contingebat loquitur hec omnia in figura contingebant illis nos qui similem in destructione ecclesiastice religionis Domini diu sustinuimus iram quare in reparatione ejusdem religionis similem non speremus misericordiam Hoc itaque exemplo animati notum facimus serenitati vestre quod pro reparatione ecclesiarum que nostris temporibus nostris peccatis heu corruerunt omnibus modis prout Deus vires dederit volumus laborare et sanis consiliis omnium bonorum amodo acquiescere si quo modo valeamus dispersa colligere et hiantia cuneo schismatis unionis glutino coadunare atque ruinam Ecclesie que per nos facta est pacis et justitie recompensare Preterea significamus vobis quod si Deo propitio regnum et sacerdotium in unum recolligere poterimus post confirmatam pacem ire Jerusalem disponimus et videre sanctam terram in qua Dominus noster in carne visus est et cum hominibus conversatus est ipso propitio valde desideramus ut ibi expressius eum adoremus ubi eum alapas sputa flagella crucem mortem sepulturam passum esse pro nobis cognovimus Hec autem omnia propterea vestre indicamus ut enixius pro nobis oretis et nos Deo cum sancto collegio fratrum vestrorum attentius commendetis ut ipse qui nos bone voluntatis prevenit misericordia ad fructuosum effectum nostra dirigere dignetur opera