Charter Document - 02183846
Charter Number: | 02183846 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Henricus Dei gratia Romanorum imperator Augustus Hugoni venerabili abbati Cluniacensi gratiani et salutem Visis sanctitatis tue litteris ad modum gavisi sumus Tuas tanto libentius suscepimus quanto feruentiori studio divine contemplationi te inherere novimus In quibus quoniam te dixisti nimium exsultasse de reddita nobis sanitate de concessa celitus filii adoptione gratie paternitati tue referimus grates ex intimo corde persolvimus Id etiam non tam summopere mandamus quam humiliter deposcimus ut tua apud clementissimum Dominum nostrum jugiter non desit oratio pro reipublice commodo pro totius regni honore pro nostra nostrorumque salute ut devenitus nobis collata prosperitas Ecclesiarum et populi totius pax possit esse et tranquillatis Quis cum sapiens tuam orationem tuorumque non exoptet Quis insolubili charitatis vinculo retinere non ambiget quorum oratio tanto purior quanto ab actibus seculi remotior tanto dignior quanto divinis conspectibus exstat propinquior Quod autem te pro longinquitate itineris negasti potuisse venire sicut jussimus quanquam gratanter tuum suscepissemus adventum eo ignoscimus tenore ut in Pascha ad nos Coloniam venias si est fieri possibile quatenus si audemus dicere eumdem puerum de quo ita letatus es de sacro fonte susciperes et spiritualis pater tue benedictionis munere signares sicque simul expiati fermento delictorum Paschali solemnitate mereamur perfrui azymis celestis glorie