Charter Document - 02183845
Charter Number: | 02183845 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Fragment |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Henricus Dei gratia Romanorum imperator Augustus Hugoni venerabili Cluniacensi abbati quid quid licet peccator tamen spiritalis filius et humilius suo desiderantissimo et dilecto Patri Etsi per familiares monachos et fratres vestros tribulationis et a seculo inaudite horribilis traditionis nostre omnem ordinem vobis propriis litteris sicut contigit significare et mandare disposuimus tamen noluimus pretermittere quin per hos nuntios paternitatis sanctitatem ut publicanus peccatorum suorum refugium et naufragans salutis portum desiderantissima devotione de posceremus Rogamus igitur venerande Pater vestre sanctitatis memorabilem probitatem quatenus audita et intellecta nostre monstruose traditionis detestabili miseria ita charitas Dei que in vobis est accendatur pro solo Deo ad defensionem exsecrabilis injurie nostre solo Deo ad defensionem exsecrabilis injurie nostre quod manifeste appareat sanctitatem vestre paternitatis solo divino respectu sollicitari pro inauditis tribulationibus nostris Nos enim coram Romano nuntio de causa que est inter nos et papam consilio religiosorum virorum voluimus pleniter agere quia disposuerant nos omnino de hac vita perdere nullo modo voluerunt nos recipere Iterum tamen qualitercunque tractati simus ponimus nos in consilio vestro Patris nostri aliorumque religiosorum virorum quos ad hoc habere vultis ita salvo honore nostro totum pape faciam quod disposueritis De cetero orationibus vestris me committo venerande Pater et per vos sancte congregationi vestre presentari rogamus et eorum orationi devotissime commendari