Charter Document - 02183844
Charter Number: | 02183844 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Henricus Dei gratia Romanorum imperator Augustus charissimo atque dilectissimo Patri Hugoni et universis sanctis fratribus Cluniacensis cenobii filii affectuum ac devotum fratris imo servi obsequium Quia tuam semper pietatem et paternam erga sollicitudinem benigne experti sumus ita ut multis sepe periculis tuis sanctis orationibus credamus nos liberatos idcirco Pater charissime ad te post Deum quasi ad singulare refugium necessitandum talis nostre recurrimus et ut apud te saltem miseriarum nostrarum solatium inveniamus exposcimus Et utinam nobis contingeret faciem tuam angelicam corporaliter videre ut tuis affusi genibus caput nostrum quod de fonte salutari suscepisti in sinum sanctitatis tue familiariter possemus reclinare ibique peccata nostra deflendo multitudinem tribulationum nostrarum per ordinem enarrare Sed quia talem nobis consolationem invident non solum longa terrarum interjecta spatia sed etiam mira servientium inimicorum odia tuam paternitatem omni devotione obsecramus quatenus nostre humilitatis litteras nihil falsitatis aut simulationis Deo teste continentes non dedigneris suscipere et attente et misericorditer intelligere monstrum inaudite traditionis nostre Quam quidem ut magis mirandum sit non tam domestica vel inimica manus [nam si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo] quam etiam filius uteri nostri unice nobis dilectus impie inhumane et indigne in nos exercuit ita ut non absque dolore vel ingenti admiratione possimus clamare ad Deum voce illa Psalmiste regis a facie non dissimilis filii fugientis Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me Scire enim te credimus quia audisse non dubitamus quanta affectione et intima cordis dilectione contra voluntatem multorum eumdem filium nostrum exaltavimus usque ad regni solium qui in ipsa electione sua nobis juravit Morguntie vitam et salutem persone nostre et quod de regno et omni honore nostro et de omnibus que habebamus vel habituri eramus nullo molo se intromitteret me viventi contra voluntatem et preceptum nostrum Idem quoque super crucem et Dominicum clavim cum lancea coram omnibus principibus nobis juravit cum inthronizatus fuisset Aquis Verum his posthabitis et oblivioni traditis consilio perfidorum et per juratorum mortaliumque inimicorum nostrorum ita a nobis separatus est ut omnimode nos persequi tam in rebus quam in persona cupiens nos privare regno et vita ab ea hora semper intenderet Cepit enim castra nostra obsidere et predia nostra usurpare quotquot potuit tam de familia quam et alios sibi contra nos sacramento alligavit Pro dolor cum de die in diem exspectaremus ut tactus dolore cordis intrinsecus humiliatus resipisceret magis ac magis furore perfide accensus nihili pendens Dei timorem et paternam reverentiam non dubitavit nos de civitate in civitatem persequi et omnia nostra pro posse invadere Sic venimus Coloniam Proinde cum ipse in proxima Nativitate Domini disposuisset colloquium apud Moguntiam congregatis fidelibus nostris ceparius illuc ascendere Quo audito occurrit nobis obviam in locum qui dicitur Confluentia ibi cum nihil vi contra nos posset agere cepit laborare astutia dolo et omni arte Misit namque nobis nuntios suos ut secum loqueremur nos autem accepto consilio nostrorum fidelium annuimus Postquam vero illuc convenimus statim procidens ad pedes ejus cepimus pro solo Deo et anima sua affectuosissime rogare ut vellet jam cessare ab inhumana patris persecutione Ille autem econtra sub specie et velamine pacis et conventionis provolutus ad pedes nostros lacrymando rogabat et obsecrabat nos ut fidei et anime sue nos committentes que [] nostrum et caro nostra erat non dubitaremus cum eo ad prefatum colloquium [] Moguntiam illuc nos ipse duceret omni certitudine securitatis et cum principibus quanto fidelibus posset de honore nostro sollicite tractaret et inde nos peracto negotio vel infecto ad locum quem vellemus securissime reduceret His omnibus auditis et intellectis collaudantibus nostris commisimus nos fidei et anime ejus dicentes Committimus nos anime tue sub ea fide qua Deus voluit filium diligere patrem Ille vero data dextra sub eadem fide salutis et honoris nostri nos securos reddidit Hac igitur fiducia nihil dubitantes remisimus nostros ut ad prefatum colloquium redirent mandando etiam exteris fidelibus nostris ut ibidem nostris occurrent et sic cum illo profecti sumus Cum autem essemus in media via nuntiatum est nobis privatim quod traderemur Hoc cum ipse sciret nobis relatum esse cepit jurare et detestari nullo modo esse verum recipiens nos iterum sub prefate fide Deinde in sequenti die circa noctem pervenimus in locum qui dicitur Binga Mane autem facto circumvenit nos armorum strepitu et omni genere terroris dicens se nos nolle ducere Moguntiam sed ad castrum quoddam Cum igitur pro volveremur ad pedes tam suos quam aliorum ut secundum fidem datam nos duceret Moguntiam vel nos dimitteret liberos abire redituros in termino quem disponeret omni certitudine securitatis responsum est nobis quod nihil aliud liceret nobis facere quam ad prefatum castellum ire Quid plura Contra omnem voluntatem nostram captivos nos duxerunt ibique retrusi arctissima custodia traditi sumus mortalibus nostris inimicis exclusis omnibus nostris preter tres laicos nec etiam relictus est nobis sacerdos cum de vita nostra desperaremus a quo possemus corpus et sanguinem Domini pro viatico accipere et cui possemus peccatorum nostrorum confessionem facere Ubi etiam afflicti sumus fame et siti et omni genere contumelie et terroris usque ad ipsum articulum mortis ita ut certissimum nobis esset nos ulterius non posse vivere quantum in ipso erat nisi voluntati ejus satisfaceremus interea mandatum est nobis quod liberationis nostre nullum esset consilium nisi extemplo daretur et crux et lancea cetereque regalia insignia Cum ergo indubitanter intelleximus nos nullatenus aliter quam hoc modo liberari posse mandavimus illis qui erant in castello ubi regalia habebantur ut saltem hoc modo vitam nobis redimerent Qui periculum vita nostra intelligentes prefatam crucem et lanceam cum aliis insignibus licet inviti tradiderunt His ita [posthabito Deo et omni jure et justitie] inhumane peractis eduxerunt nos de horribili carcere in locum qui dicitur Ingilheim juxta Moguntiam quo venit filius noster cui mortalibus inimicis nostris et eorum multitudine relictis ferme omnibus fidelibus nostris Moguntie ea spe quod nos illuc ad eos deberet ducere Quibus omnibus hac spe deceptis in prefato loco iterum producti sumus ad crudelissimas questiones et iniquas exactiones presente nuntio pape ubi multa inconvenientia non tam zelo rectitudinis quam studio nostre damnationis sunt nobis ab inimicis nostris objecta quecunque scilicet saluti et honori nostro potuerunt esse contraria At vero nos cum postularemus ut liceret nobis respondere et de omnibus objectis digna ratione satisfacere illi pro imperio renuerunt quod etiam barbari alicui servo non facerent Cum ergo videremus nobis violentiam et prejudicium fieri tunc provoluti ad pedes eorum cepimus suppliciter implorare cum pro Deo tum pro suo honore ut hujusmodi questiones et objectiones differrent usque ad apostolicam sedem concessa interim nobis dignitate proprie libertatis usque ad locum prefate sedis ubi presente Romano clero et populo remoto odio et invidia et ceteris que justitie sunt contraria liceret de objectis vel digne purgare vel humiliter satisfacere At cum id quoque nobis inhumane denegaretur et nos deinde miserere mus si qua spes vite aut salutis vel que tandem esset [] copia liberationis Tum nobis responsum est quod a gravi captivitate ita [] possemus si ea exsequi velemus que nobis licet contra jus et honorem nostrum proponebantur id est ut secundum eorum voluntatem redderemus imperii coronam Quid plura Postquam a nobis omnia pro voluntate et imperio extorserunt abeuntes Moguntiam in eodem loco nos sine tenore reliquerunt cum ecce mandatum est nobis quod nisi eternam captivitatem subire vellemus quantocius discederemus Quapropter locum ipsum detestantes navim conscendimus Coloniam festinanter venimus et sic gratuita misericordia divine majestatis a crudelibus inimicorum manibus vix liberati sumus Sed jam tempus est tam longe miseriarum nostrarum trago die finem imponere quam idcirco tue Pater amantissime pietati deflere curavimus quia in Deo et in te magna et singularis spes est nobis consilii et auxilii salutis et liberationis nostre Unde quod hactenus facere distulimus nunc toto affectu et desiderio animi totum consilium nostrum tue fidei committimus et quidquid de nostra cum apostolico reconciliatione quidquid de pace et unitate sancte Romane Ecclesie salvo honore nostro faciendum esse decreveris totum nos facturos sine dubio Deo ubique promittimus Festina ergo Pater charissime nobis consulere nec te penitent que sumus etsi non pro filii liberatione quis peccavimus in celum et coram te saltem pro mercenarii tui salute laborare Preterea con querimus pietati tue quod filius noster litteris suis mandat ubique regalia omnia sponte nos reddidisse quod noverit sanctitas tua omnino verum non esse