Charter Document - 02183843
Charter Number: | 02183843 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Postquam a nobis discessistis vir Deo dilecte nequivimus percipere quid acciderit Sanctitati vestre hoc tamen de Dei misericordia speramus quia ubicumque vestra religio fuerit divinum auxilium presto habuerit Quis enim unquam tam inhumanus fuerit qui postquam expertus fuerit dulcedinem vestri colloquii vos non recipiat et veneretur quasi Angelum Dei Unde nos licet satis indigni divinam imploramus clementiam ut qui vobis tantam gratiam contulit in terris ipse vobis concedere dignetur eternam gloriam in celis Et nunc Pater direximus ad terras illas filios nostros vestros vero servos et fideles amicos pro Monasterii nostri communi negotio Quos vestre Sanctitati commendantes volumus ut quod in regionibus illis acturi sunt vestro exequantur consilio vestroque muniantur auxilio De causa filii nostri Domni Theardi precipue petimus ut quia Dominus Papa de ministerio ejus omnem in vestro arbitrio posuit dispositionem vosque ei dum adhuc esset in Clericali habitu sicut ab ipso didicimus concessistis totius ministerii sui facultatem nunc nobis cum Deo miserante ad principalem reductus estis dignitatem per litteras scribere quidquid ei mandaturi sumus non dedignemini Gaudeat per longum Sanctitas vestra memor nostri