Charter Document - 02183842

Charter Document - 02183842


Charter Number: 02183842
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverendissimo patri et dulcissimo amico Anselme Cantuariensi archiepiscopo suisque omnibus frater Hugo peccator Cluniacensis abbas salutem et fine fine gaudium Quoniam noveramus quanta inter vos et domnum Hugonem Lugdunensem archiepiscopum Deo volente exstiterit familiaritas dignum duximus vobis significare ejusdem obitum nobis omnibus bonis viri gravem et irrecuperabiliter dolendum quatenus et per vos et per vestros veram quam vivens exhibuit dilectionem nunc ei defuncto repensare studeatis Obiit enim in pace nonis Octobris apud Seusiam dum iret ad apostolice vocationis concilium sepultusque est ibidem satis honeste in abbatia sancti Justi Vestram autem reverentiam plenius noscere desideramus vestreque prosperitatis nuncio abundantius letificari cum sese tempus locusque opportunus extulerit Christus Jesus pontifex summus in omnibus operetur vobiscum