Charter Document - 02183841
Charter Number: | 02183841 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1106 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum esse volumus posteris nostris quoniam cum Cluniacenses in civitate Matisconensi unum burgum haberent Autisiodorum cognomentum et comes Willelmus quem vocabant Alamannum vellet ibi consuetudinem capiendi levare ventum est ad hoc ut discussio fieret ab eo inter milites duos sub jurejurando si umquam amplius factum fuisset At illis per sacramentum asserentibus nunquam fuisse hoc usurpatum ab aliquo antecessore suo comes veritate agnita et tenuit et teneri precepit sicut illi testabantur ne ultra in burgo illo fieret aliqua rei vel persone captio Hoc autem factum est in curia sua videntibus et audientibus multis quorum fuit unus domnus Stephanus de Viscurson qui clamorem fecit et domni abbatis Hugonis venerandi patris nuntius fuit Robertus Incatenatus Rotbertus de Breces cum pluribus aliis Hoc autem factum est anno incarnationis Domini millesimo centesimo sexto indictione XIIII