Charter Document - 02183840
Charter Number: | 02183840 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1106 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint omnes presentes et futuri quia ego Rotbertus Dalmatius Hierosolimitanum iter volens arripere libram unam auri accipiens a domno Seguino Cluniacensi camerario dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum mansum meum de Colongiis et omnia que ad eum pertinent ut deinceps libere et absolute Cluniaco et ibi Deo servientibus pertineat et respondeat Si vero aliqua querimonia vel controversia in eodem manso fuerit exorta propter quam Cluniacensis camerarius eum retinere nolit in loco istius eodem tenore dono Deo et beato Petro ad locum Cluniacum molendinum meum de Vendanessa et mansum meum de Pomers cum omnibus appenditiis suis et insuper tantum de propria terra mea cum molendino illo et manso de Pomers ut bene et evidenter valeat et recompenset mansum istum de Colongiis cum omnibus appenditiis suis Donum autem istud fideliter et absolute facio ego Rotbertus Dalmacius apud Berziacum villam in presentia et manu domni Hugonis Cluniacensis abbatis et domni Seguini camerarii multorumque aliorum monachorum videntibus et testificantibus uxore mea Lobbita et Anselmo de Salmiriaco Anselmo de Valestinis Hugone Rabie Seguino de Culminis Ainardo preposito de Colongiis aliisque nonnullis anno Dominice incarnationis MCVI indictione XIIII Pascali papa Romane ecclesie Nariodo episcopo Eduensis ecclesie