Charter Document - 02183838
Charter Number: | 02183838 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1106 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Alberico Balmensi abbati ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum Pie postulacio voluntatis effectu debet prosequente compleri quatinus et devocionis sincerius laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat Quia igitur dilectio tua ad apostolice sedis portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit nos supplicationes tuas fratris nostri Pontii Bisuntini episcopi patrocinio commendatas paterna benignitate suscipimus et tibi tuisque legitimis successoribus Balmense cenobium regendum ac disponendum presentis decreti pagina confirmamus cunctaque tam in monasteriis quam in ecclesiis sive aliis possessionibus ad idem Balmense cenobium pertinentia ex quibus hec propriis nominibus annotamus videlicet monasterium Sancte Marie Grandifontis cum omnibus appendiciis suis monasterium Sancti Petri Gaude cum omnibus appendiciis suis monasterium Sancte Marie infra urbem Bisuntinam que vocatur Jusanum cum omnibus appendiciis suis monasterium Sancti Eugendi Etice cum appendiciis suis monasterium Sancti Lauteni cum omnibus appendiciis suis ecclesiam Sancti Johannis Balme cum capella Crancet ecclesiam Sancti Gervasii Victoris cum appendiciis suis ecclesiam Sancti Nicholai Carneti ecclesiam Laviniaci Montis Huin Caveriaci Kavaniaci Brariaci cum appendiciis earum ecclesiam Sancti Desiderati Ledonis cum appendiciis suis Sisinciaci Larnaci Desnensis cum appenditiis earum ecclesiam Domblensem cum appendiciis suis ecclesiam de Guars Montis Tolose Asnensis Montis Alacris Neblensis castri cum appendiciis earum ecclesiam Belle Vavre Ciensis ville cum capella castri ecclesiam Sarmacie Sabonarie Alefracte Cortunne Ver Biviliaci Sancti Mauricii et Sancti Germani Grausonis Baensis Bellimontis Montis Relenis Esciconis Rancinaci Gelerensis Beneventi cum omnibus appendiciis earum Sancti Regneberti Sancti Stephani de Ponte Domni Petri de Arlico Wistrivici cum appendiciis earum ecclesiam Poloniaci cum capella castri cum capella Marriaci cum capella Platani cum capella Sancti Saviniani et omnibus appenditiis earum ecclesiam Aquensis Solciaci Spinctensis cum appendiciis earum Preterea per presentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quecunque bona in presentiarum idem monasterium juste possidet et quecunque in posterum largiente Domino concessione pontificum liberalitate principum vel oblacione fidelium legitime poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat idem cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatis retinere minuere vel temerariis vexacionibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentacione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Bisuntini episcopi canonica reverentia Si qua sane ecclesiastica [] Amen amen amen Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus subscripsi Datum Beneventi per manum Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii III kalendas aprilis indictione XIIII incarnationis Dominice anno MCVII pontificatus domni Paschalis II pape VII