Charter Document - 02183837
Charter Number: | 02183837 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1105 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Predecessoris nostri sancte memorie Urbani II litteris novimus monasterio Sancte Marie quod apud urbem Tolose situm est et sub jure vestri cenobii Cluniacensis continetur cemeterium fuisse concessum quod etiam ejusdem civitatis episcopo consecrandum eisdem mandavit apicibus et nos ergo juxta tue religionis petitionem ipsius predecessoris nostri constituta servantes supradicto Beate Marie monasterio habendum perpetuo cemeterium confirmamus Et ad emulorum injurias propulsandas presenti decreto statuimus ut si qua secularium personarum apud idem cenobium sepeliri desideraverit nullius prohibeatur obstaculo nisi forte excommunicationis vinculo fuerit innodatus Possessiones autem eidem monasterio pertinentes que in presentiarum a quibusdam secularis conversationis clericis detinentur jubemus defunctis eis in usus monachorum regulariter viventium redigendas Preterea quidquid legitima possessione supradictum monasterium possidet vel in futurum juste et canonice largiente Domino possidere contigerit firmum semper illibatumque servetur nec liceat alicui locum ipsum temere perturbare aut ejus possessiones auferre minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Si quis autem decreti hujusmodi tenore cognito contraire tentaverit nisi Deo et Ecclesie fratribus canonice monitus satisfecerit se omnipotentis Dei et B Petri apostolorum principis indignatione plectendum et mucrone S Spiritus feriendum sciat Quicunque vero idem monasterium et in eo Domino servientes favore suisque rebus honorare curaverint omnipotentis Dei et apostolorum ejus gratiam consequantur Datum Laterani septimo Idus Novemb per manum Joannis S R E diaconi cardinalis et bibliothecarii indictione tertia decima Incarnationis Dominice anno MCV pontificatus autem domini Paschalis secundi pape VII